Lacus Balchasch
Balchasch[1] (Kazachice Балқаш, Balqaş; Russice Балхаш, Balchaš) est lacus endorrheicus in depressione Balchaschensi-Alacolensi in parte meridiana orientalique Kazachstaniae situs, secundus a maximo lacus salsus perennis (post mare Caspium) et tertius decimus a maximo lacus mundi (vide indicem lacuum maximorum). Lacus singularis est divisione per fretum angustum in duas partes, quibus sunt diversae proprietates chemicae; aqua in parte occidentali est fere dulcis, in parte autem orientali salmacida. Ili est flumen maximum per delta in Balchasch effundens, quod et aquam partis lacus occidentalis dulciorem facit.
Lacus iacet in tribus provinciis Kazachstaniae: Almaty, Zhambyl, ac Karagandy. Ad septentrionem a lacu sunt loca monticulosa Kazachstanica, ad occidentem Betpak-Dala, ad meridiem montes Shu-Ili et Heptapotamia regio historica, harenae Taukum, ac Saryesik-Atyrau.
Notae
recensereBibliographia
recensere- Borovaya, N. 2005. "Спасти уникальное озеро: Стремительно мелеет казахстанский Балхаш." Экспресс К No. 186 (4 Octobris): 15844. Editio interretialis.
- Greenberg, Ilan. 2007. "Kazakhstan and China Deadlock Over Depletion of a Major Lake." The New York Times, 8 Martti 2007. Editio interretialis.
- Stone, Richard. 2012. "Letzte Chance für den Balchaschsee." Süddeutsche Zeitung, 31 Iulii 2012., no. 175: 18.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Lacum Balchasch spectant. |
Situs geographici et historici: Locus: 46°32′27″N 74°52′44″E • 3367363 OpenStreetMap • GeoNames • Store norske Lexikon • Большая российская энциклопедия |
- De Lacu Balchasch in situ peregesis Kazachstaniae