Ctesias (Graece Κτησίας, natus Cnidi quinto saeculo a.C.n.; mortuus post 394 a.C.n.), ex familia Asclepiadarum, fuit medicus Graecus Artaxerxis Mnemonis atque historicus qui de rebus Persicis atque Indicis scripsit. Nec servata sunt eius opera sed praecipuus fons Diodori Siculi in libro secundo Bibliothecae historicae habentur. Item unum e fontibus Nicolai Damasceni fuisse in Historia Universali existimant.

Wikidata Ctesias
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 5. saeculum a.C.n.; Cnidus
Obitus: 4. saeculum a.C.n.; Cnidus

In Caria ex altero ramo Asclepiadum gentis ortus, filius[1] et nepos medicorum[2] erat quorum artem velut hereditatem gentiliciam recepit. Anno incerto medicus regum Persarum atque eorum familiarium factus est ː de Dario II nihil accepimus sed anno 401 regem Artaxerxem II in bello adversus fratrem Cyrum comitabatur et vulnus a rege proelio Cunaxensi acceptum ipsum sanasse sese iactabat[3]. Clearchum quoque ducem Lacedaemonium decem milium curasse captivum antequam supplicio adficeretur in Persicis contendebat[4]. Circa 398 a.C.n. legatus ad Cononem et Lacedaemonios a Persis missus[5] apud regem Artaxerxem non rediit sed reliquam vitam in terra Graeca incerta peregit[6] ubi Persica viginti tribus libris composuit, in quibus Artaxerxis mores saepe detrectat. Hoc ipso enim anno narratio rerum gestarum Persicarum desinit[7]. E loco Persicorum ubi Clearchi tumulum octo post annos quam ille obiit memorat[8] colligitur anno 393 a.C.n. Ctesiam adhuc vivere et Persicis operam dare.

 
Secundum Ctesian in India erant gentes hominum mira anatomia insignes ː e.g. unipedes[9] qui sese illo pede cum dormiunt a sole tuentur atque ideo Sciapodes dicuntur. Illae nugae medium aevum transierunt et in Libro chronicarum adhuc conspicuae sunt.
  • Persica ː viginti tribus libris res in illa regione gestas a mythicis Assyriorum regibus Nino et Semiramide usque ad annum 398 a.C.n. narrabant. Inter 393 a.C.n. et divulgatam Anabasim Xenophontis qui ea legerat publicata sunt. Prima pars hoc est libri I-VI Assyriaca saepe appellantur quia de regibus Assyriorum et Medorum disserunt. Secundum Photium Ctesias plerumque Herodoto contradicebat. Summarium in Photii Bibliotheca legere potes atque nonnulla Ctesiae dicta ex Vita Artaxerxis apud Plutarchum cognoscere aut e secundo libro Bibliothecae Historicae in quo Diodorus plerumque medicum Cnidium sequitur.
  • Indica ː uno libro mirabilia quaedam naturalia breviter colligunt quibus Ctesias ad mirandum Graecos ducere cupiebat. Fragmenta apud Aelianum et Photium legere potes necnon in excerptis Constantinianis. Ante Ctesian Scylax qui expeditionem ad Indum duxit[10] et Hecataeus Milesius de Indis scripserant necnon post eos Herodotus[11]. Hic liber tamen primus liber Graecus est Indis totus dicatus cuius partem aliquam legere possimus.

Ex grammaticorum collectaneis alii tituli ad nos pervenerunt (Περίπλοῦς Άσίας sive Περιόδος sive Περιήγησις, Περὶ ὀρῶν[12], Περὶ ποταμῶν) quae ad genus periegeticum pertinere quidem videntur, sed de quibus paene nihil compertum est. Περὶ τῶν κατὰ τὴν Ἀσίαν φόρων[13] ad vectigalia regibus Persicis solvenda spectabat atque eius operi maiori subiungendus est.

De fide historica

recensere

Quod diu apud Persas moratus esset et oculis suis quae describebat vidisset, ad fidem faciendam memorare solebat Ctesias nec mendacii accusare Herodotum dubitabat. Ipse tamen mox eadem mala fama iactatus est ː Xenophon de pugna apud Cunaxa ei contradicebat et Plutarchus eius testimonium aperte contemnebat quod Spartanis nimis favisset atque suas partes in rebus gestis impudenter auxisset. Lucianus eum - una cum Herodoto - inter historicos mendaces numerabat[14]. Nihilominus a multis legebatur et compilatores historiarum universalium, Diodorus Siculus, Nicolaus Damascenus, Trogus Pompeius eius scriptis abunde utebantur. Idem faciebant Plinius Maior et Aelianus qui naturalibus studebant. Nec negaveris tamen saepe Ctesian incredibilia rettulisse et numeros mensurasque in infinitum multiplicasse. Quod quidem et alii historici illorum temporum facere solebant.

Nonnulli moderni severiores fuerunt ut Felix Jacoby qui corpus Ctesianum anno 1958 edidit atque opinionem protulit Ctesian omnia apud Herodotum sumpsisse et ex arbitrio mutationes fecisse ne furta manifesta forent. Critici recentiores[15] causam Cnidii medici aliquatenus egerunt dicentes nisi veritatem historicam at saltem narrationes apud Persas divulgatas tradidisse Ctesian.

De stilo

recensere

Moderni de Ctesiae stilo per se iudicare non iam possunt sed plura iudicia antiqua ad nostra tempora pervenerunt. Prolixitas vel garrulitas quaedam ei vulgo obiciebatur, quod in fragmentis servatis non observaris quia rescripta et abbreviata sunt, et actio nonnumquam tam lente progrediens ut numquam mori desiturum Cyrum quereretur Plutarchus[16], velut ac si hebete telo percussus esset. Photium offendebat oratio nonnumquam solutior et ad locutiones vulgares decurrens.

Ceterum iucunde scripsisse et multis placuisse omnes consentiunt. Ita Dionysios Halicarnassensis aestimabat[17] scripsisse iucunde non pulchre[18] Ctesian et Xenophontem, pulchre non iucunde Thucydiden et Antiphontem, et pulchre et iucunde Herodotum. Demetrius eius ἐνάργειαν[19] laudabat qua res velut pictor sub oculos lectoris ponebat ita ut poetae appellationem sibi meruisse ei videretur[20]. Etenim patheticum et dramaticum adfectabat[21], vicissitudines inexspectatas narrationibus inspergere callebat. In summa mythistoricus potius quam historicus erat quod severioribus rerum gestarum scriptoribus displicebat.

Dialecto ionica utebatur, non tamen ita continue ut Herodotus[22] ː atticismis pronior erat.

De prima editione et versione Latina

recensere

Primus Henricus Stephanus anno 1557 nonnulla fragmenta Ctesiae apud Photium[23] inventa Genavae Graece publicavit una cum Appiani Iberica et fragmentis Agatharchidis et Memnonis ibidem servatis[24]. Anno 1566 idem Henricus Stephanus hoc summarium a Photio elaboratum a seipso Latine conversum editioni Latinae Herodoti Historiarum subiunxit[25]. Ita per nonnulla saecula opera Ctesiae appendix Herodoti historiarum habita sunt.

  1. Eius patri Stesiarchus aut Stesiochus nomen erat secundum fontes.
  2. Galenus, Commentarius ad Hippocratem de artubus, IV.40 et Oribasius, Collectiones medicae VIII.8
  3. Anabasis I.8.26. Plutarchus cap. XI.
  4. Fragmenta 68-69 ex Photio 60.163-164. Plutarchus Artaxerxes XVIII et XIII.3-7.
  5. Fragmenta 72-75 ex Photio 63-64.
  6. Fortasse Spartae ː philolaconismi enim vulgo accusabatur. Aut in patria Cnidi, quae civitas iam 412 a.C.n. societatem cum Lacedaemoniis adversus Athenienses inierat?
  7. Diodorus XIV.46.6
  8. Photius 62
  9. Plinius VII.2.23
  10. Aristoteles, Politica VII.14.3.
  11. Thalia 98-116
  12. Sunt qui de paternitate Ctesiae dubitent tam de montibus quam de fluminibus.
  13. Athenaeus II.74 et X.59
  14. Vera Historia II.31. Philopseudes II. Quomodo historia conscribenda sit 39. Cf Aulus Gellius, Noctes Atticae IX.4 et Strabo, Geographica XI.6.4.
  15. E.g. Dominica Lenfant, vide bibliographiam.
  16. Artaxerxes 11.11. Cf Demetrium, De elocutione 212 ː ἀδολεσχία
  17. De compositione verborum X.4-5.
  18. ἡδέως οὐ καλῶς. Cf Photium ː σαφής τε καὶ ἀφελὴς λίαν
  19. Quae "evidentia" Latine dici solet.
  20. De elocutione 212-216. ἐναργείας δημιουργός ἐστιν ἐν τῇ γραφῇ συμπάση Apud archive.org
  21. Photius 72.178
  22. Photius 72-176.
  23. Qui ultimus lector notus operum adhuc integrorum videtur.
  24. Ἐκ των Κτησιου, Αγαθαρχιδου, Μεμνονος ιστορικων έκλογαι. Αππιανου Ιβηρικη και Αννιβαικη. Ex Ctesia, Agatharchide, Memnone excerptæ historiæ. Appiani Iberica. Item, De gestis Annibalis. Omnia nunc primùm edita. Cum Henrici Stephani castigationibus. Ex officina Henrici Stephani Parisiensis typographi. An. M. D. LVII.
  25. Herodoti... Historiae lib. IX, & de vita Homeri libellus. Illi ex interpretatione Laur. Vallae adscripta, hic ex interpret. Conradi Heresbachii: utraque ab Henr. Stephano recognita. Ex Ctesia excerptae historiae. Icones quarundam memorabilium structurarum. Apologia Henr. Stephani pro Herodoto...

Plura legere si cupis

recensere

Nexus externi

recensere