Roma
Locus: 41°53′35″N 12°28′58″E
Numerus incolarum: 2 748 109
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis
Nomen officiale: Roma
Gestio
Consilium: Rome City Council
Procuratio superior: Urbs metropolitana Romae capitis
Geographia
Regiones urbanae: Municipium I, Municipio II, Municipio III, Municipio IV, Municipio V, Municipio VI, Municipio VII, Municipio XV, Municipio VIII, Municipio IX, Municipio X, Municipio XI, Municipio XII, Municipio XIII, Municipio XIV
Territoria finitima: Angularia, Ardea, Castrum Gandulphi, Ciampinum, Ad Columnam, Portus, Fons Nova, Formellum, Crypta Ferrata, Nomentum, Mons Portius, Mons Compatrum, Mons Eretum, Castrum Poli, Pometia, Sacrofanum, Trebonianum, Gazzarolum, Albanum Latium, Vicus Baccanensis, Castrum Sancti Petri, Tusculum Novum, Pedum, Castrimoenium, Praeneste, Castrum Raiani, Tibur, Guidoniopolis - Mons Celius, Burgus Sancti Gregorii
Coniunctiones urbium
Tabula aut despectus
Alme sol, possis nihil urbe Roma
visere maius– Horatius, Carmen saeculare, 11–12
Roma[1] est urbs in Latio ad Tiberim flumen sita, caput Latii atque Italiae. Roma antiqua, quae origo et nucleus hodiernae urbis est, inter septem colles crevit. Urbs ipsa, quae maxima Italiae est, ad tricies centena milia incolarum habet, Roma maior (i.e. Roma cum vicis circumiectis) fere ter et quadragies centena milia.
In regione Romana orta est Latina lingua, ex qua linguae Romanicae natae sunt; inter quas et lingua Italiana, quae Romae totaque in Italia praevalet et rei publicae Italiae lingua est.
Roma caput mundi et urbs aeterna litteris saepe appellatur. Primus quem novimus Romam urbem aeternam dixisse fuit Tibullus poeta, qui[2] scripsit: "Romulus aeternae nondum formaverat urbis / moenia." Atque Ovidius[3] dixit "Romanae [sc. genti] spatium est urbis et orbis idem."
Intra urbem sita est Civitas Vaticana, quae est civitas sui iuris et sedes episcopi Romani, qui simul est papa, sive praesidium Ecclesiae Catholicae Romanae. Praeterea Roma sedes est Ordinis Fratrum Hospitalis Sancti Ioannis Hierosolymitani, qui ordo iuris internationalis est, nec non sedes quorundam conciliorum Consociationis Nationum (FAO, IFAD, et WFP).
Romae plurima aedificia et musea maximi momenti sunt, quae a magna viatorum multitudine visuntur. Urbs vetus, Basilica Vaticana, Civitasque Vaticana anno 1980 patrimonium totius mundi declaratae sunt.
Nominis Romae notatio
[recensere | fontem recensere]Multae sunt sententiae et opiniones de origine nominis Romae. [4] Quarum in numero sunt hae:
- A nomine Rommylü (Romulus), progenie Ascanii atque urbis conditore.
- A Rumone sive Rumene, nomine vetere fluminis Tiberis.[5]
- A verbo Etrusco ruma sive rumach, fere 'flumen' significante; fortasse a flumine Tiberi nominata sit.
- A verbo Graeco ῥώμη (rhòme), quod 'robur' significat.[6]
Historia
[recensere | fontem recensere]Vide etiam indicem commentariorum de Roma antiqua.
Antiquitas
[recensere | fontem recensere]Origo urbis
[recensere | fontem recensere]- Vide etiam paginam de Roma condita.
Romam anno 753 a.C.n. die 21 Aprilis a Romulo cum Remo fratre conditam esse memoria proditur. Non solum de fabula, sed etiam de tempore urbis conditae varie disputatur.[7] Post Romulum, sex reges Romam 244 annos rexisse dicuntur, initio gente Latina ac Sabina, tum Etrusca oriundi. Illorum septem nomina sunt haec: Romulus, Numa Pompilius, Tullus Hostilius, Ancus Marcius, Tarquinius Priscus, Servius Tullius, Tarquinius Superbus.
Rerum gestarum scriptores nostri temporis putant in collibus Romanis iam ante annum 753 a.C.n. nonnullos vicos fuisse et urbem conditam esse (forsitan saeculo septimo a.C.n), cum illi vici antiqui coniuncti essent. Sed iam antea (14000–10000 a.C.n.?) homines in regione habitavisse, ubi postea Roma orta est, ut inventa Palaeolithica et Neolithica demonstrant.[8] Reliquiae autem insequentium temporum sedes antiquissimas obscurant.
Templa in monte Capitolino iam temporibus regum Iovi, Iunoni aliisque diis dicata sunt. Etiam templa Fortunae et Matris Matutae in hodierna Area sacra di Sant’Omobono ab illo tempore ducuntur. Tum etiam primum Forum Romanum cum Regia, Comitio et Lapide Nigro factum est, postquam Cloaca Maxima facta aquae ex valle in Tiberim deductae sunt. Sed qui dicitur Murus Servii Tulli, quamquam nomen sexti regis commemorat, tempore rei publicae post Romam a Gallis anno 390 a.C.n. captam aedificatus est.
Libera res publica Romana
[recensere | fontem recensere]Tarquinio Superbo, ultimo rege, anno 509 a.C.n. urbe expulso urbani rem publicam instituerunt quae ab senatu et consulibus gerebatur citoque per Latium et reliquas Italicae paeninsulae regiones extendebatur; simul de diuturna inter patricios et plebeios controversia, quae civitatem in periculum adduxerat, ita decretum est, ut plebeiis duodecim tabulae ac plus potentiae concederentur. Saeculis tertio et secundo a.C.n. Carthaginiensibus profligatis (vide Bella Punica) per Mare Mediterraneum imperium populi Romani constitutum est: Magna Graecia Romana facta, Karthago et Corinthus anno 146 a.C.n. deletae, primae provinciae constitutae sunt (Sicilia, Corsica et Sardinia, Hispania, Macedonia, Achaia, Africa).
Regibus pulsis, aedificia facta sunt quae rei publicae usui erant, sicut suggestus oratorum, qui ab anno 338 a.C.n. Rostra dictus est, Templum Saturni ad aerarium publicum asservandum destinatum et Aedes Castoris. A saeculo quarto exeunte in foro statuarum monumenta[, quae civibus excelsis laudi essent, poni coepta sunt. Tertio saeculo in foro septentrionali macellum institutum est. A saeculo secundo primae basilicae (velut Basilica Aemilia) aedificatae sunt; eodem tempore, tabularium factum est.
Discrimen rei publicae
[recensere | fontem recensere]A saeculo secundo a.C.n. ineunte, duae factiones nobilitatis de rerum potentia certaverunt, optimates, qui partes senatus sequebantur, et populares, qui populo Romano freti rerum potiri studebant. Eodem tempore multi agricolae aere alieno coacti fundis venditis Romam migraverunt, qua de re latifundia creverunt. Tiberius et Gaius Gracchus cum agros plebi dividere conati essent interfecti sunt. Propter bella continua legiones conscribebantur, quae magis imperatoribus quam rei publicae parebant. Numerus servorum in dies crescebat.
His et aliis rebus pendentibus primo saeculo a.C.n. res publica bellis civilibus vexata est; primo Sulla cum Mario, deinde C. Iulius Caesar cum Pompeio Magno, denique Octavianus cum Marco Antonio de imperio certavit. Praeterea inter annos 73 et 71 a.C.n. Bellum Servile Spartaco duce partes Italiae devastavit. Caesar, qui Galliam sub potestatem Romanam redegerat, adversariis victis per breve tempus solus regnavit, sed Idibus Martiis anno 44 a.C.n. manu coniuratorum Bruto Cassioque auctoribus occisus est. Bello Actiaco (31 a.C.n.) pugnato atque Antonio terra marique victo, Octavianus solus imperium obtinuit, cumque multis honoribus decoratus tum praecipue "Augustus" a senatu appellatus est. Ita factum est, ut Augustus non nomine quidem, sed re primus imperator Romanorum fieret.
Caesar pro antiqua Curia Hostilia Curiam Iuliam fieri iussit, pro Basilica Sempronia Basilicam Iuliam et idem, cum Forum Romanum propter vulgi frequentiam iam nimis angustum videretur, Forum Iulium inchoavit. Hoc forum Augustus perfecit, Forumque Augustum adiunxit. Alii deinde alia fora aedificaverunt (vide Fora Imperatorum). Augustus vero gloriabatur se Romam marmoream reliquisse, quam latericiam accepisset.[9]
Principatus
[recensere | fontem recensere]Augustum deinceps principes subsecuti sunt, cum Imperium Romanum magnam partem Europae (Hispaniam, Galliam, Helvetiam, Raetiam, Noricum, Pannoniam, Illyricum, Daciam), nonnullasque in orientem versas regiones teneret, inter quas Aegyptum, Libyam, ut provinciae saltem notissimae enumerentur. Hadrianus limitem in Britannia vallo exstruxit, ut Picti et Scoti imperio prohiberentur; Germani autem numquam profligati sunt, quare contra eos imperii fines flumina Rhenus et Danuvius coniuncta sunt limite Germano-Raetico. Regio triangularis inter haec duo flumina et limitem sita agri Decumates dicebantur.[10]
Illis temporibus urbs Roma iure "caput mundi" dicebatur. Urbi plus quam decena milia incolarum erant, aquaeductus abunde multis centenis balineorum aquas suppeditabant, numerosae viae urbem cum provinciis longinquis coniungebant, vigiles publici incolas ab incendiis iniuriaque tuebantur. Roma ab Augusti successoribus, etiamsi incendium urbis Nerone imperatore hoc tardavit, novis et magnificis aedificiis ornata est.
Gente Flavia imperante (69–96) inter alia Amphitheatrum Flavium et pars Fororum Imperatorum aedificata sunt. Ultimum forum saeculo secundo ineunte a Traiano imperatore perfectum est. Quo regnante imperium Romanum ad maximam terrarum magnitudinem accessit. Magnificae thermae cum ab ipso (vide Thermae Traiani) tum a successoribus factae sunt (Thermae Antoninianae, Thermae Diocletiani), quae etiam bibliothecas palaestrasque comprehenderunt. Maxima basilicarum Constantino imperatore Constantiniana perfecta est. Praeterea saeculo tertio Muri Aureliani exstructi sunt, quoniam urbs iam pridem extra Murum Servii Tullii creverat.
Antiquitas posterior
[recensere | fontem recensere]Initio antiquitatis posterioris Roma maximum incolarum numerum habuisse videtur; plerique ad quinquies decies centena milia incolarum fuisse coniciunt.[11] Paulo post urbs pondus in rebus politicis perdidit, quod imperatores aliis in locis (velut Ravennae, Constantinopoli, Mediolani, Augustae Treverorum, Thessalonicae, Spalati) sedem regni habuerunt. Simul post Edictum Mediolanense (313) et imprimis Edictum Thessalonicense (380) ex urbe multarum religionum paulatim urbs Christiana facta est; post basilicas papales quae iam a Constantino Magno imperatore aedificatae sunt, (Basilica Vaticana, Archibasilica Sanctissimi Salvatoris, Basilica Sanctae Mariae Maioris, Basilica Sancti Pauli extra muros) multaeque aliae ecclesiae ac monasteria exstructa sunt.
Quamquam ingens Murorum Aurelianorum opus ad urbem protegendam exstructum erat, Roma tamen anno 410 ab Alarico, rege Visigothorum capta, et anno 455 a Vandalis despoliata est. Die 22 Augusti 476, Romulo Augustulo ultimo imperatore ab Odoacre dimisso, Imperium Romanum Occidentale esse desiit. Deinde Roma ad regnum Odoacris accessit; quo autem interfecto in dicionem Ostrogothorum transiit.
Quae cum ita essent, aedificia, thermae, aquaeductus etiam Ostrogothis regnantibus conservata sunt, ut Procopius refert. Circiter annum 530 urbi prope centum milia incolarum fuerunt. Cum autem Iustinianus imperator Bello Gothico (535–554) Italiam recuperari regnumque Ostrogothorum excidi iussisset, omnes fere aquaeductus deleti (537), ordo senatorius, qui patrimonium antiquitatis conservaverat, exstinctus, vita urbana paene finita est, ut urbs vix excidium effugeret. Ostrogothi quamquam anno 546 rege Totila Romam anno 539 a Belisario imperatore Imperii Romani Orientalis expugnatam iterum ceperunt, postremo a Romanis tamen victi sunt. Ab anno 554, Roma publice iterum ad Imperium Romanum Orientale pertinebat; anno 608 ante Rostra in Foro Romano Columna Phocae, ultimum monumentum antiquitatis, erecta est. Re vera autem papae magis magisque disciplinam institutaque rei publicae servaverunt.
"Urbs aeterna"
[recensere | fontem recensere]Iam Tibullus poeta pro Roma epitheton "urbis aeternae" invenerat;[12] Vergilius poeta in Aeneide, quae mox in scholis legebatur et Romanae gentis poema epicum maximi momenti habetur, Iovem praedicentem facit Romam aeternam fore.[13] Etiam Livius pluries verbo aeterno utitur: "in aeternum urbe condita" (4,4,4), "beatam urbem Romanam et invictam et aeternam" (5,7,10), "urbem . . . in aeternam conditam" (28,28,11).
Etiam saeculo quarto quidam scriptores Romam aeternam laudant: Ammianus Marcellinus (fere 333–post 391) affirmat Romam aeternam esse, quod virtus et fortuna in urbe condenda foedus pacis pepigissent, ut urbs post hominum memoriam permaneret.[14] Aurelius Prudentius Clemens (348–post 405) Romam Christianam perfectionem Romae Caesarum esse dixit; Imperium Romanum populos consociasse paceque Romana religioni Christianae viam parasse.[15]
Medium Aevum
[recensere | fontem recensere]- Vide etiam Regiones Romae mediaevalis
Medium aevum iniens
[recensere | fontem recensere]Medio aevo ineunte urbs a Langobardis, Saracenis, Normannis obsessa, capta, spoliata est, ut maxima urbis pars destituta et vix Tiberis ripae habitatae essent. Intra muros antiquos domus habitatae cum ruinis, pratis, vineis miscebantur. Numerus incolarum usque ad annum 700 ad 50 000 minutus est, anno 1000 fere 35 000 incolarum in urbe habitavisse putantur, anno 1377 inter 15 000 et 20 000.[16]
Postquam Langobardi Italiam invaserunt, Roma nomine pars Imperii Romani (Orientalis) remansit, re vera autem papae aequilibrium inter Byzantinos, Francos et Langobardos tenere studuerunt.[17] Anno 729 Liutprandus rex Langobardorum Ecclesiae Catholicae Sutrium, oppidum in Latio septentrionali situm, donavit, quo temporalis ecclesiae potestas initium fecit. Anno 756 Pippinus III, postquam Langobardos devicit, papae iurisdictionem temporalem Ducatus Romani et totius Exarchatus Ravennae tradidit, ex quo Status Pontificius progressus est.[18] Ex tunc per totum Medium aevum tres potestates de urbe regenda certaverunt: papatus, nobilitas Romana (una cum ducibus militaribus, iudicibus, senatu, populo) et reges Francici sive postea imperatores. Die 25 Decembris anno 800 in festo Nativitatis Iesu Carolus Magnus Romae a Leone III papa imperator Imperii Romani coronatus est.
Anno 846 Saraceni a Sicilia venientes, etsi ab ipsa urbe prohibiti sunt, tamen Ostiam, portum Romae, vicos in dextra Tiberis ripa sitos et basilicas Vaticanam et Sancti Pauli extra muros vastaverunt. Carolingorum potestate collapsa Roma anarchiae obiecta est: gentes nobiles contra papam, imperatores et inter se pugnabant. Ipse papatus ludibrium nobilitatis factus est, quod historiae Theodorae et filiae eius Marotiae necnon Crescentii minoris demonstrant, illae concubinae et matres plurium paparum, hic potens dominus feudalis, qui contra imperatores Ottones II et III pugnavit.[19]
Medium aevum altum
[recensere | fontem recensere]Res pessimi exempli huius temporis papatum, ut se ipsum restitueretur, impulerunt; electio papalis cardinalibus reservata, renovatio ordinis clericorum temptata est. Cum autem propugnator renovationis, Hildebrandus monachus, nomine Gregorii VII papa factus est, acris controversia de investitura inter hunc et Henricum IV imperatorem orta est. Tum Roma a Normannis Roberto Guiscardo duce, qui papae in Castello Sancti Angeli obsesso auxilio venit, spoliata et incendio deleta est.[20]
Hoc tempore urbs libere a senatore sive patricio administrata est. Saeculo duodecimo haec administratio sicut et in aliis urbibus Italicis in commune profecta est. Quae nova civitatis moderandae ratio familias, quae negotiatione ac mercatura divites factae sunt, potentiae participes fecit. Romae controversia de potentia inter papatum et commune acerrime arsit, cum Arnaldus Brixiensis monachus communem sustinere coepit et papa Eugenius III exsul factus est. Eugenio mortuo successor Hadrianus IV potestatem recuperavit, Arnaldus comprehensus et morte punitus est. Innocentio III regnante papatus summum fastigium adeptus est; papa senatum dissolvit et uno senatore permutavit, qui ei subiectus erat.
Anno 1266 Carolus I Andegavensis Senator declaratus est, qui cum exercitu in meridiem processit, ut iussu papae gentem Stauficam devinceret. Carolus Studium Urbis, primam Romae universitatem, condidit. Illo tempore, cum cardinales Viterbii congregati in papa eligendo non convenerunt, cives irati eos in aedificio incluserunt, quod tecto nudaverunt, dum papa eligeretur: Ita conclave ortum est. Urbs autem rixis gentium nobilium quassata est: Hannibaldi, Gaetani, Columnenses, Ursinenses, Conti in castris suis super aedificia antiqua erectis se muniebant et inter se pugnabant, ut papatum dominarentur.
Medium aevum exiens
[recensere | fontem recensere]Bonifacius VIII (natus gente Gaetana) annum 1300 primum annum sanctum promulgavit, quo plurimi peregrini Romam adducti sunt. Strenue dominationem papae in rebus et spiritalibus et temporalibus defendit (vide: Doctrina de duplici in ecclesia gladio), frustra tamen: Philippus IV rex Francorum eum Anagniae comprehendi iussit, quod papae causa mortis fuit. Successor eius cum rege Francorum stetit, et aulam papalem Avenniomen transtulit (1309–1377). Papa absente, urbs neglecta est, donec Nicolaus Laurentii, homo plebeius, rerum potitus est, qui amator Romae antiquae renascentiam imperii Romanae desiderabat; populus autem correctiones et emendationes eius reiciens, eum eiecit. Aegidio Albornotio cardinale adiutore revertit, sed mox a populo necatus est. Albornotius tandem urbem, quae anno 1377 iterum sedes papae facta est, in potestatem papalem redegit. Reditu papae magnum schisma occidentale (1377-1418) excitatum est, quo ecclesia per quadraginta annos concutiebatur. Anno 1418, Concilium Constantiense schismatis finem fecit et Martinum V papam elegit. Quo regnante Romae saeculum coepit pacis.
Aevum renascentiae litterarum
[recensere | fontem recensere]Papae, qui usque ad saeculum decimum sextum iniens rexerunt (a Nicolao V, qui Bibliothecam Vaticanam condidit, ad Pium II, humanistam et virum eruditum, a Sixto IV, papa bello strenuo ad Alexandrum VI, corruptis moribus et nepotistam effrenatum, a Iulio II, milite et patrono, ad Leonem X) omnes conisi sunt ut urbs aeterna pulchrior fieret, gentes suae divitiis ac potestate crescerent, artes florerent. Illa aetate non iam Florentia, sed Roma domicilium renascentiae litterarum ac artium erat. Opera magnifica sicut Basilica Vaticana (loco antiquae erecta), Sacellum Sixtinum et Pons Sixti (primus pons post antiquitatem in Tiberim factus, quamvis in fundamentis Romanis) creata sunt. Optimi illius aetatis artifices ad haec opera conficienda mercede conducti sunt, inter quos Michael Angelus Bonarotius, Petrus Perusinus, Raphael Sanctius Urbinas, Dominicus Girlandaeus, Lucas Signorelli, Alexander Botticelli et Cosimus Rosselli. Roma fastigium splendoris attigit Iulio II (1503–1513) et successoribus Leone X Clemente VII regnantibus, quorum uterque gente Medicaea natus est.
Paparum clericorumque vitae ratio, simonia et venditio litterarum indulgentialium, quibus opes ad Basilicam Vaticanam aedificandam colligerentur, multis hominibus piis odio erant et inter causas principales numerantur, quare in terris Germanis anno 1517 orta est Reformatio ecclesiae Christianae. Novi motus, quos Hieronymus Savonarola Florentiae incitaverat, quasi primi rerum futurarum monitus erant. Die 31 Decembris 1494, Roma ab exercitu Caroli VIII regis Franciae expugnata, sed mox iterum liberata est.
Commutatio autem fortunae incidit, cum die 6 Maii 1527 milites imperatoris Caroli V urbem ingressi sunt et vastaverunt; hunc casum historici Italici il sacco di Roma appellant, id est Latine direptionem Romae. Landsknecti, quorum maxima pars Protestantes erant, iam diu nulla stipendia acceperant; cupiditate effrenati et partim odio ecclesiae Romanae commoti urbem spoliaverunt, ut fere 90 partes artificiorum direptae[21] et 20 000, ut putatur, pristinorum 55 000 incolarum interfecti aut morbis consumpti sint.[22] Cum Papa Clemens VII in Castello Sancti Angeli oppugnatus die 7 Iunii 1527 denique se dedisset, urbs vastata et ad paupertatem redacta, Renascentia Romae finita erat.
Reformatio Catholica et tempus Barocum
[recensere | fontem recensere]Post Romam direptam, mores urbani mutati sunt: Clementis VII papae successor Paulus III Farnesius anno 1545 Concilium Tridentinum indixit, cuius consiliis ad effectum adducendis Reformatio Catholica sive Contrareformatio, quae dicitur, profecta est. Artes, antea sublimes et antiquis aemulae, nunc magis religioni docendae serviverunt, et hominibus simplicibus facilius erant tcomprehensibiles. Ipsum Michaelem Angelum Clemens VII anno 1534 ultimum iudicium in Sacello Sixtino depingere iussit (confectum 1536–1541, Paulo III regnante), quo omnes horrorem direptionis Romae memorantes ad conversionem morum suorum vocati sunt.
Postquam ecclesia iterum confirmata est, Roma novis monumentis, quibus papatus restitutus celebrabatur, et permultis ecclesiis ornata est. Familiae nobiles (Barbarini, Pamphili, Chisii, Rospigliosi, Altieri, Odescalchi) a papis ex iis oriundis adiutae palatia sua baroca aedificaverunt. Longae viae per vicos antiquos directos saepe aspectus obeliscorum vel aliorum monumentorum praebent. Fora fontibus sive fontanis instructa sunt. Quod barocus aspectus ad hunc diem paene immutatus asservatus est, urbs una cum civitate Vaticana in indicem UNESCO Mundi Hereditatis relata est.
Tempus recentius
[recensere | fontem recensere]Aevo Illuminationis papae studiis archaeologicis faverunt et vitam hominum meliorem reddiderunt. Tamen potentia papatus paulatim minuta est et finis dominatus saecularis appropinquare videbatur: Anno 1773 Clemens XIV a potentibus saecularibus Iesuitas opprimere coactus est. Annis ab 1798 ad 1800 Prima Res Publica Romana militibus Francogallicis adiuvantibus constituta est. Status papalis mense Iunio 1800 restitutus, sed mox Napoleone I regnante, provincia imperii Francici facta est, quae primo Département du Tibre (1808–10) et postea Département Rome (1810–14) appellata est. Napoleone autem dimisso, status ecclesiasticus Consilio Vindobonensi anno 1814 iterum restitutus est.
Anno 1849, Secunda Res publica Romana, quam inter alios Iosephus Mazzini et Iosephus Garibaldi sustentaverunt, orta, mox autem opressa est. Anno 1861, postquam tota fere Italia a potentiis exteris liberata est, Roma caput novae civitatis declarata est, quamquam adhuc in dicione papae erat, qui a Napoleone III rege Franciae protectus est propter principium monarchicum, quod ut custodiendum esset a Consilio Vindobonensi constitutum est. Cum anno 1870 propter Bellum Germano-Francicum copiae Francicae abductae essent, manus Italianae Romam per Portam Piam ingressi sunt (vide: Expugnatio Romae). Anno 1871 Roma (post Augustam Taurinorum et Florentiam) caput Italiae facta est. Clarum unitatis et regni Italiae signum monumentum nationale factum est nomine Monumentum Victoris Emmanuelis II (Monumento a Vittorio Emanuele II sive Vittoriano, regi homonymo dedicato) in septentrionali Capitolii clivo aedificatum, quod anno 1911 inauguratum est. Papae et civitas Italiana per multos annos hostiliter se gerebant; papae se captivos in Vaticano dixerunt.
Paulo post primum bellum mundanum motus politicus Fascismi in Italia exarsit. Anno 1922 Benitus Mussolini iter Romam, quod dicitur, fecit, novum Imperium Italianum declaravit, alias partes suppressit, cum Germania Nazistica foedus iniit. Mussolini magnas urbis partes destrui iussit, ut viae latae et fora magnifica ad renascentiam imperii Romani celebrandam aedificarentur. Numerus incolarum celeriter super 1 000 000 ascendit. Anno 1929 Romae minima mundi civitas sui iuris, Civitas Vaticana nata est, cum die 11 Februarii Lateranensia pacta a cardinale Secretario Status Petro Gasparri et Benito Mussolini subscripta sunt, quibus mutua inter Italiam et Sanctam Sedem recognitio data est.
Secundo bello mundano Romae maxima ex parte temperatum est. Tamen die 18 Iulii 1943, cum Basilica Sancti Laurentii extra muros et vici vicini bombis Anglo-Americanis deleti sunt, plus quam 3000 incolarum necati et 11 000 vulnerati sunt. Mussolini delapso urbs a copiis Germanis occupata et urbs libera declarata, die 4 Iunii 1944 demum liberata est.
Roma hodierna
[recensere | fontem recensere]Post secundum bellum mundanum, Roma celeriter crevit; sic dictum "miraculum oeconomicum Italianum" Romam fecit urbem iucundam, quae etiam multis pelliculis (sicut La dolce vita) scaenam praebuit. Post annum 1990, cum urbs plus quam 2.8 milliones incolarum nancta est, numerus incolarum decrescere coepit, quod multi extra urbem vivere malebant. Magna aedifica extra urbem historicam erecta sunt, ut puta in vico E.U.R., qui, iam anno 1938 a duce Mussolini inchoatus, post secundum bellum mundanum perfectus est. Quod reliquiae antiquitatis non solum multis locis visibiles sunt, sed praesertim paene ubique in aedificiis et sub solo exstant, quaevis mutatio sive adaptatio (renovatio aedificiorum, aedificatio novarum viarum et ferriviae subterraneae) difficilis est.
Maiores autem difficultates quam nucleus historicus suburbia saepe turpia praebent, in quibus multa scelera committuntur. Ibi post secundum bellum mundanum saepe aedificia sine auctoritate et paene nullo ordine erecta sunt. Cum vetere in urbe tot ecclesiae sint, ut conservari vix possent, in suburbiis non raro desunt. Praeterea urbi, quae olim omnibus incolis thermas vel balnearia praebebat, hodie thermae paene non sunt.
Magnus numerus hominum, qui ex toto orbe terrarum confluunt, ut reliquias antiquitatis aut sepulcra apostolorum visant, plurimis incolis laborem et victus praebent.
Geographia
[recensere | fontem recensere]Situs urbis
[recensere | fontem recensere]Roma medio in Latio prope mare Tyrrhenum ad Tiberim flumen iacet, plus minusve 37 metra supra maris aequor. Tiberis pluribus flexionibus per urbem in meridiem versus fluit. In urbe septentrionali Anien se Tiberi coniungit. Vicina regio Italiane Campagna Romana[23] vel brevius Campagna vocatur; planities est, quae se a Tiberi usque ad Circeum extendit.[24] A Roma in orientem versus Aprutium est, in boreo-orientem versus sunt montes Sabini, in meridiem montes Albani.
Prior provincia Romana, nunc "Urbs metropolitana Romae capitis" appellata, in septentrionibus finitima est provinciis Viterbiensi et Reatinae, in oriente Aquilanae in Aprutio regione, et in meridie provinciis Frusinati et Latinensi. Maxima urbis pars in sinistra Tiberis ripa iacet.
Subdivisiones Romae
[recensere | fontem recensere]Commune Romanum, sive Roma Capitale ('Roma capitalis'), ut nunc publice vocatur, in tres categorias divisum est: administrativam, urbanisticam, historicam (vel toponomasticam).
Subdivisio administrativa
[recensere | fontem recensere]Ratione administrativa Roma anno 1972 in viginti circoscrizioni (circumscriptiones) divisa est, quae numeris Latinis ab I ad XX numerantus (indicem pristinorum circumsriptionum invenies in Categoria:Municipia Romae). Anno 1992 circumscriptio XIV a Roma separata et commune autonomum nomine Flumen Micinum factum est. Postea, anno 2001, circumscriptiones municipia facta sunt, numeris immutatis. Anno 2013 ordo municipiorum mutatus est, ut fierent quindecim municipia.
Subdivisio urbanistica
[recensere | fontem recensere]Mense Iulio anni 1977 tota Roma divisa est in zonas sub aspectu urbano similes; quae zonae urbanisticae vocatae sunt. Municipia hodierna divisa sunt in 155 zonas urbanisticas.
Subdivisio toponomastica
[recensere | fontem recensere]Subdivisio toponomastica e 116 regionibus constat, qui iterum dividuntur, ut sequitur:
- 22 rioni sive regiones urbis (omnes inter Muros Aurelianos, Borgo et Prati exceptis; vide: Regiones Romae urbis);
- 35 quartieri sive vici (circa Muros Aurelianos);
- 6 suburbi sive suburbia (trans vicos sita);
- 53 zone sive zonae, quae una cum Flumine Micino Agrum Romanum efficiunt.
Urbes finitimae
[recensere | fontem recensere]- Civitas
- Municipia finitima
- Albanum, olim Alba Longa
- Angularia
- Ardea
- Burgus Sancti Gregorii ( interdum fortasse Aefulae)
- Castrimoenium vel Marinum
- Castrum Columnae (ad Columnam)
- Castrum Gandulphi
- Castrum Montis Rotundi
- Castrum Poli vel Castrum Pauli
- Castrum Sancti Petri (Latium)
- Ciampinum
- Crypta Ferrata
- Fons Nova
- Fundus Formellum
- Fundus Scrofanum vel Sacrum Fanum
- Gazzarolum
- Guidoniopolis - Mons Celius (olim Castrum Monticellorum)
- Mons Compatrum
- Mons Portius
- Nomentum
- Praeneste
- Pedum, deinde Gallicanus
- Pometia, interdum fortasse Suessa Pometia
- Portus Augusti Claudii, deinde Flumen Micinum
- Castrum Raiani
- Tibur
- Trebonianum
- Tusculum Novum vel Frascata
- Vicus Baccanensis
Status caeli
[recensere | fontem recensere]Tres stationes meteorologicae Romae sunt: statio "Roma media", statio "Roma - Mons Marius", statio "Roma Urbs". Clima Romae est mediterraneum, aestates calidae et aridae sunt, hiemes humidae, aere plerumque temperato, raro tamen ningit, exempli gratia annis 1929 et 1985.
Monumenta ac loci delectationis
[recensere | fontem recensere]Aedificia
[recensere | fontem recensere]- Amphitheatrum Flavium vulgo "Colosseum"
- Arcus Constantini
- Arcus Titi
- Basilicae patriarchales
- Archibasilica Sanctissimi Salvatoris vel Basilica Sancti Ioannis in Laterano
- Basilica Sancti Petri vel Basilica Vaticana
- Basilica Sancti Pauli extra moenia
- Basilica Sanctae Mariae Maioris
- Basilica Sanctae Sabinae in Monte Aventino
- Castellum Sancti Angeli
- Circus Maximus
- Fons Trivii
- Fontana Tritonis
- Forum Romanum
- Forum et Mercatus Traiani
- Pantheum
- Pyramis Cestia
- Septizodium
- Synagoga Tempio Maggiore ('templum maius')
- Universitas Romana
- Villa Borgesia
Pontes
[recensere | fontem recensere]Viae praeclarae
[recensere | fontem recensere]Societas
[recensere | fontem recensere]Progressus incolarum
[recensere | fontem recensere]Numerus incolarum sequentis indicis usque ad annum 1858 aestimatio est, annis ab 1871 ad 2001 census cuiusvis anni, anno 2005 ratio Instituti Nationalis Statisticae (ISTAT).
|
(*) Magnum schisma occidentale 1309–1376, pestis 1348/1350
(**) direptio Romana 1527 (ab exercitu vel Landsknectis Caroli V facta)
Cultura
[recensere | fontem recensere]Post secundum bellum mundanum Romae cinematographia florebat et pelliculae in Cinecittà creatae toto orbe magnum exitum habuerunt, exempli gratia: La dolce vita, Quo vadis, Ben Hur.
Romae adhuc hodie est praeclarorum diariorum (ut La Repubblica et Il Tempo) sedes.
Homines notabiles praesenti urbi Romae colligati
[recensere | fontem recensere]De hominibus antiquae Romae vide "Romani antiqui"
Romae nati
[recensere | fontem recensere]- 1654 - Ioannes Maria Lancisius
- 1941 - Helena Ornella Paciotti
- 1943 - Lucianus Onder
- 1961 - Carolus Sarandrea, diurnarius
- 1962 - Renata Polverini
- 1971 - Milena Miconi
- 1972 - Birgitta Boccoli
- 1980 - Maria Anna Madia
Romae mortui
[recensere | fontem recensere]- 1720 - Ioannes Maria Lancisius
- 1830 (die 27 mensis Octobris) Augustus Goethe, Ioannis Volfgangi Goethe poetae filius
- 1904 - Antonius Labriola, philosophus
Saecula XX et XXI
[recensere | fontem recensere]- Aldus Fabrizi, histrio
- Franca Falcucci, ministra eruditionis (1982-1987)
- Henricus Fermi, physicus
- Marcus Frisina, musicae sacrae compositor et concentus magister
- Anna Magnani, actrix
- Albertus Moravia, scriptor
- Eugenius Pacelli, Pius XII, ultimus papa Romae natus
- Eugenius Scalfari, diurnarius
- Albertus Sordi, histrio
Municipia Romae
[recensere | fontem recensere]
Municipium I (Roma media urbs) · Municipium II (Parioli) · Municipium III (Nomentano - San Lorenzo) · Municipium IV (Mons Sacer) · Municipium V (Tiburtina) · Municipium VI (Praenestinum) · Municipium VII (Centocelle) · Municipium VIII (Roma delle Torri) · Municipium IX (San Giovanni) · Municipium X (Cinecittà) · Municipium XI (Appia Antiqua) · Municipium XII (EUR) · Municipium XIII (Ostia) · Municipium XIV (Fiumicino) · Municipium XV (Arvalia Portuense) · Municipium XVI (Monte Verde) · Municipium XVII (Prati) · Municipium XVIII (Aurelia) · Municipium XIX (Monte Mario) · Municipium XX (Cassia Flaminia) | |
Praeterea haec regiones antiquae sunt:
- Sanctus Ioannes in Nono, hodie Italiane La Storta.
Res oeconomicae
[recensere | fontem recensere]Romae multa diaria edita sunt, exempli gratia Res Publica, Il tempo, Unitas, Nuntius, Observator Romanus, etc. Romae est sedes Organizationis Alimentariae et Agriculturalis (OAA) Consociationis Nationum .
Commeatus
[recensere | fontem recensere]Romae sunt tres Ferriviae subterraneae, A, B et C. Novae viae, quae C et D appellantur, modo aedificantur. Ferrivia a societate publica Metropolitana di Roma administratur.
Administratio urbis
[recensere | fontem recensere]Praesens praefectus urbis est a die 20 Iunii 2016 Virginia Raggi (Motus V stellarum). Antea urbis praefecti fuerunt: Ignatius Marino (2013-2015), Franciscus Rutelli (1993–2001), Gualterus Veltroni (2001–2008), Ioannes Alemanno (2008–2013) (Populus Libertatis). Vide etiam Romae praefectos urbis.
Miracula
[recensere | fontem recensere]- Proverbio ferunt omnes vias Romam ducere. Rectius tamen est temporibus Imperii Romani antiqui omnes vias Roma ortas et in provincias varias perductas esse. Quae etiam postea in usu manebant. Via mediaevalis maximi momenti erat "Via Francigena".
- Litterae S.P.Q.R. in monumentis scriptae et in nummis percussae significant 'Senatus Populusque Romanus'.
Nexus interni
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Apud Romanos antiquos etiam Urbs tantum nuncupata.
- ↑ In carmine 2,5,23 s.
- ↑ Fasti 2.684.
- ↑ Claudio Rendina, Roma ieri, oggi, domani (Romae: Newton Compton, 2007), 17.
- ↑ Quod sentit Maurus Servius Honoratus.
- ↑ Quod Plutarcho censebat.
- ↑ John Nobel Wilford (2007), "More Clues in the Legend (or Is It Fact?) of Romulus," New York Times, 12 Iunii.
- ↑ Heiken, Funiciello, et De Rita 2005.
- ↑ Suetonius, Div. Aug. 28.
- ↑ Tacitus, Germania 29.3: "Non numeraverim inter Germaniae populos, quamquam trans Rhenum Danuviumque consederint, eos qui decumates agros exercent. Levissimus quisque Gallorum et inopia audax dubiae possessionis solum occupavere; mox limite acto promotisque praesidiis sinus imperii et pars provinciae habentur."
- ↑ Historiae docti incolas numero inter quadringenta quinquaginta milia et tricies quinquies centena milia aestimant. Haec pagina duodecies centena milia proponit.
- ↑ 3,5,23-24: "Romulus aeternae nondum formaverat urbis / moenia."
- ↑ Aeneis 1, 278–279: "His ego nec metas rerum nec tempora pono: imperium sine fine dedi."
- ↑ 14,6,3: "Tempore quo primis auspiciis in mundanum fulgorem surgeret victura dum erunt homines Roma, ut augeretur sublimibus incrementis, foedere pacis aeternae Virtus convenit atque Fortuna plerumque dissidentes, quarum si altera defuisset, ad perfectam non venerat summitatem."
- ↑ Hymnus in Honorem Passionis Laurentii (Peristephon II), 413.417-434: "O Christe, . . . qui sceptra Romae in vertice locasti sanciens mundum Quirinali togae servire et armis cedere,ut discrepantum gentium mores et observantiam linguasque et ingenia et sacra unis domares legibus! Hoc destinatum, quo magis ius Christiani nominis, quodcumque terrarum iacet uno inligaret vinculo. Da, Christe, Romanis tuis, sit Christiana ut civitas."
- ↑ Tellier 2009: 185.
- ↑ Luigi Vittorio Bertarelli, Guida d'Italia, 1925: 19.
- ↑ Ibidem
- ↑ Ibidem, p. 20.
- ↑ Ibidem
- ↑ Vide de:Sacco di Roma
- ↑ Vide it:Sacco di Roma (1527).
- ↑ Nomen derivatum est ex Regione I Campania, una ex undecim regionum, in quas divisa est Italia ab Augusto imperatore. Paretymologia campagna a verbo Latino campus deducit.
- ↑ Distinguenda est ab Agro Romano.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Bertarelli, Luigi Vittorio. 1925. Guida d'Italia. Vol. 4. Romae: CTI. (Italiane)
- Brilliant, Richard. 2006. Roman Art: An American's View. Romae: Di Renzo Editore. ISBN 88-8323-085-X. (Anglice)
- Coarelli, Filippo. 1984. Guida archeologica di Roma. Mediolani: Arnoldo Mondadori Editore. (Italiane)
- Gregorovius, Ferdinandus. (1859, 1872), 1988. Geschichte der Stadt Rom im Mittelalter. Nova editio, secunda ed. 4 vol. Monaci: Beck. ISBN 3-406-07107-4. (Theodisce)
- Heiken, Grant, Renato Funiciello, et Donatella De Rita. 2005. The Seven Hills of Rome: A Geological Tour of the Eternal City. Princetoniae: Princeton University Press. ISBN 0-691-06995-6. (Anglice)
- Hughes, Robert. 2011. Rome. Novi Eboraci: Alfred A. Knopf. ISBN 978-0-307-26844-0. (Anglice)
- Lucentini, Mario. 2002. La Grande Guida di Roma. Romae: Newton & Compton Editori. ISBN 88-8289-053-8. (Italiane)
- Mourby, Adrian. 2016. "Story of cities #2: Rome wasn't planned in a day . . . in fact it wasn't planned at all." The Guardian (15 Martii 2016). (Anglice)
- Rendina, Mario. 2007. Roma ieri, oggi, domani. Romae: Newton & Compton Editori. (Italiane)
- Rome—Eyewitness Travel. 2006. DK. ISBN 1-4053-1090-1. (Anglice)
- Spoto, Salvatore. 1999. Roma Esoterica. Romae: Newton & Compton Editori. ISBN 88-8289-265-4. (Italiane)
- Tellier, Luc-Normand Tellier. 2009. Urban world history: an economic and geographical perspective. PUQ. ISBN 2-7605-1588-5. (Anglice)
Documentarium
[recensere | fontem recensere]- The Holy Cities: Rome. 2006. Danae Film Production, ab HDH Communications divulgatum.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Romam spectant. |
Situs geographici et historici: Locus: 41°53′35″N 12°28′58″E • OpenStreetMap • GeoNames • Thesaurus Getty • Facebook Places • Digital Atlas of the Roman Empire • Pleiades • Commentatio Theodisce, Francogallice, Italice apud Lexicon historicum Helveticum • Store norske Lexikon • Treccani |
Vicicitatio habet citationes quae ad Romam spectant. |
- LacusCurtius, Dictionarium antiquae Romae (pars huius operis, Anglice, 1929) (Anglice)
- Perseus Project, A Dictionarium topographicum antiquae Romae'' (omne opus, Anglice, 1929) (Anglice)
- Gulielmi Thayeri situs, Ecclesiae Romae cum libris Armellini, Titi, Huelseni (Anglice)
- Romae occultae Ecclesiae (Anglice)
- L. Taruashvili, Monimenta Antiquae Urbis Romae ad Artes Elegantes Pertinentia: Itinerarium Latine Adumbratum (liber PDF) (Latine)
- Situs publicus Urbis Romanae (Italice)
- APT of the City of Rome (Italice)
- Situs proprius Museorum Romanorum (Italice)
- Musea Vaticana (Anglice)
- Musea Capitolina (Anglice)
Pinacotheca
[recensere | fontem recensere]-
Forum Liberae Rei Publicae, olim, et a populo hodie quoque saepius, Esedra nuncupata.
-
Prospectus urbis.
-
Imago lupae capitolinae, symboli Romae.
Athenae • Barcino • Belogradum • Berolinum • Birminghamia • Bruxellae • Bucaresta • Budapestinum • Casanum • Catharinopolis • Charcovia • Colonia Agrippina • Constantinopolis • Hamburgum • Kiovia • Londinium • Lutetia • Matritum • Mediolanum • Minscum • Monacum • Moscua • Neapolis • Novogardia Inferior • Odessa • Permia • Petropolis • Praga • Roma • Rostovia ad Tanaim • Samara • Serdica • Ufa • Varsavia • Vindobona • Volgogradum • Voronegia
Ordine alphabetico enumeratae: Amstelodamum • Andorra Vetus • Athenae • Belogradum • Berna • Berolinum • Bratislavia • Bruxellae • Bucaresta • Budapestinum • Chisinau • Eblana • Hafnia • Helsingia • Holmia • Kiovia • Labacum • Londinium • Lutetia • Luxemburgum • Marinum • Matritum • Minscum • Monoecus • Moscua • Olisipo • Osloa • Podgorica • Praga • Reykiavica • Riga • Roma • Scupi • Seraium • Serdica • Tallinna • Valetta • Vallis Dulcis • Varsavia • civitas Vaticana • Vilna • Vindobona • Zagrabia
Sub civitatum nominibus annexae: Albania • Andorra • Austria • Belgia • Bosnia et Herzegovina • Britanniarum Regnum • Bulgaria • Cechia • Croatia • Dania • Estonia • Finnia • Francia • Germania • Graecia • Helvetia • Hibernia • Hispania • Hungaria • Islandia • Italia • Lettonia • Lichtenstenum • Lituania • Portugallia • Luxemburgum • Macedonia • Melita • Moldavia • Monoecus • Mons Niger • Nederlandia • Norvegia • Polonia • Romania • Russia • Ruthenia Alba • Sanctus Marinus • Serbia • Slovacia • Slovenia • Suecia • Turcia • Ucraina • civitas Vaticana
Ancona • Aquila • Augusta Praetoria • Augusta Taurinorum • Barium • Bononia • Campus Bassus • Caralis • Catana • Florentia • Genua • Mediolanum • Messana • Neapolis • Panormus • Perusia • Potentia • Regium • Roma • Tergeste • Tridentum • Venetiae Capsae cognatae: Regiones Italiae • Capita provinciarum metropoleonque Italicarum | |