Thaïs (meretrix Atheniensis)
Thaïs (Graece Θαΐς) fuit meretrix Atheniensis saeculi IV a.C.n., expeditionis Alexandri Magni particeps et amasia huius Ptolemaei qui postea rex Aegypti factus est. Anno 331/330 a.C.n., Alexandro cum amicis iuxta Persepolin cenante Thaïs comissationem suasit ut incendium in palatium regum Persarum miserint. Alexandro mortuo Ptolemaeum Thaïn in matrimonium duxisse adseverat Athenaeus et ex ea filios duos filiamque genuisse, Leontiscum, Lagum et Irenam.
Idem nomen habuit meretrix ficticia e ludo scaenico Terentiano cuius titulus est Eunuchus; idem et meretrix Aegyptia historica quae religionem Christianam accepit. Thais Atheniensis in litteris posterioribus reperitur, per exemplum in libris de Alexandro Magno Fire from Heaven et The Persian Boy a Maria Renault scriptis. Est protagonista mythistoriae Таис Афинская ("Thais Atheniensis") anno 1972 Russice ab Ioanne Efremov composita.
Fontes
[recensere | fontem recensere]- Clitarchus, Historiae Alexandri apud Athenaei Deipnosophistas 576d
- Diodorus Siculus, Bibliotheca historica 17.72
- Plutarchus, "Vita Alexandri" 38
- Q. Curtius Rufus, Historiae 5.7
- Athenaeus, Deipnosophistae 576e
Nexus interni
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Thaida spectant. |
- "Thais" apud Egyptian Royal Genealogy
- De incendio Persepolitano apud "LacusCurtius"
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- "Thaïs" in Encyclopaedia Britannica. 11a ed. (Sicagi, 1911) html djvu
- Helmut Berve, Das Alexanderreich auf prosopographischer Grundlage (Monaci: Beck, 1926) i.359 (vol. 2 p. 175)