Jump to content

Flandria

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia
(Redirectum de Regio Flandrica)
Wikidata Flandria
Res apud Vicidata repertae:
ethnic territory
Civitas: Belgica, Francia, Nederlandia
Locus: 51°0′0″N 4°30′0″E

Flandria[1] est regio administrativa Belgicae septentrionalis, ab oriente Mosae et ab occidente Mari Germanico intersita, ubi lingua publica est Lingua Batava (seu Flandrica). Regio etiam est historica hodierno die inter Belgiam, Bataviam et Franciam dispertita.

Tabula geographica Flandriae anni 1609.
Oppidum Gravensteen - Sedes principum Flandriae

In medio aevo, territorium Flandriae hodiernae constabat ex compluribus feudis, inter quae erant Comitatus Flandriae, feudum regis Franciae, et Ducatus Brabantensis, pars Sacri Romani Imperii. Anno 1477, Carolo I mortuo, magna pars erat in potestate domus Habsburgensis. Cum Philippus II filius Caroli V regnare incepit, is Flandriam acquisivit. Itaque illa regio dicioni monarchiae Hispanicae subiectum est; deinde, anno 1714 iterum domus Austriacae. Anno 1795 Res Publica Francica Flandriam cepit. Napoleone Bonapars devicto, anno 1815 Flandria Valloniaque Nederlandiae adiuncti sunt. Anno 1830 Flandria Valloniaque se ab Nederlandia abscindiverunt et Regnum Belgicum constituerunt. Limes inter Flandriam et Valloniam, qui limes linguisticus vocatur, anno 1962 lege firmatus est. Anno 1993 Belgica civitas foederata factus est quae ex tribus regionibus et tribus communitatibus constat, et gradatim potestas a gubernatione foederali regionibus communitatibusque tradita est.

A litore Maris Germanici, 66 km longitudinis, planities patet usque ad colles Arduennenses in Vallonia et Flandria meridionali. Aliqua flumina Flandriam perfluunt, velut Scaldis, Mosa et Isera.

Flandria est divisa in quinque provincias: Flandriam Occidentalem, Flandriam Orientalem, Antverpiam, Limburgum, et Brabantiam Flandricam. Caput regionis Flandriae est Bruxellae, quae a Brabantia Flandrica circumcluduntur, sed illa urbs non in regione continetur, quippe quae ipsa regio habetur.

Lingua publica est lingua Batava. Complures homines autem Flandrice loquuntur, quae est linguae Batavae dialectos. Quaedam communia in quae magnus numerus incolarum Francogallice loquuntur, statu bilingui fruuntur. Ibi et lingua Francogallica lingua publica est.

Complura aedificia in indice mundi hereditatis referuntur, inter quae:

Pictores praeclari Bruegel, Rubens, fratres de Eyck, Ensor, et alii in Flandria nati sunt vel ibi vixerunt.

Nexus interni

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
  1. "Praefectus ille apud exercitum in Flandria."—Oliverius Cromwellus in Literae Oliverii Protectoris, Novembri 1656 scriptum, in Robert Fletcher, The Prose Works of John Milton (Londinii: William Ball, 1838), p. 807.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]