Jump to content

Canstadium

E Vicipaedia
(Redirectum de Condistat)
Wikidata Canstadium
Res apud Vicidata repertae:
Canstadium: insigne
Canstadium: insigne
Civitas: Germania
Locus: 48°48′20″N 9°12′51″E
Numerus incolarum: 71 285
Situs interretialis
Nomen officiale: Cannstatt

Gestio

Procuratio superior: Stutgardia, Oberamt Canstatt

Geographia

Superficies: 15.713 chiliometrum quadratum

Tabula aut despectus

Canstadium: situs
Canstadium: situs
Arbor felix

Cana, Canstadium, Cantaropolis,[1] vel Condistat Germanice: Stuttgart-Bad Cannstatt - "Aquae Canstadianae" - hodie est Stutgardiae suburbium, ad ripam Neccari situm, quod circiter septuaginta milia incolarum habet. Oppidi thermae sunt valde "populares." Verbum Theodiscum Bad thermas indicat. Est Stutgardiae praesens circulus externus urbanus, maxima, quod ad incolas pertinet, viginti trium urbis regionum. Huic regioni, quae anno 1905 cum Stutgardia contributa est, circiter 67544 incolarum (anno 2007) sunt.

Quotannis de fine mensis Septembris ad initium mensis Octobris celeberrima sollemnia Condistatis popularia habentur. Sollemnium initium hebdomada post sollemnia Octobria (verius Septembria) Monaca est.

De Aevo Romano

[recensere | fontem recensere]

Aevo Romano oppidum fuit maius, fortasse etiam caput Romanae civitatis. Romani regionem circa annum 90 occupaverunt; hoc fortasse evenit anno 85 vel 98. Romani castellum aedificaverunt super monte ubi Alam I Subulorum conlocabant. Condistat castra erat stativa inter castram quae Moguntiaci et castram quae Augustae Vindelicorum erat conlocata. Castellum verisimiliter usque ad annum 159 ibi erat, cum limes Romanus occidentem versus promovebatur. Non solum legionarii, sed etiam multi cives ibi habitabant, sed archaeologi adhuc aedificia magna Romana sicut aquaeductum vel amphitheatrum non inveniebant. Finis Condistatis oppidi Romani fuit cum Alamanni regionem invaserunt, circiter annum 260. Nomen Romani oppidi noniam scimus, sed iam saeculo octavo nomen Condistatis invenitur. Nonnulli putant Condistatis nomen ab 'urbis conditae' nomine provenire, sed C. S. Sommer archaeologus putat Condistatem esse 'Civitatem Aureliam G'; hoc nomen in vetere inscriptione Romana invenitur. Alii putant nomen esse Celticum: Celticum *Kondâti- confluentiam significat, ex quo nomine Celtico Alamannicum verbum *Chandez ortum esse putant. Etiam alii loci circum Condistatem nomina Celtica habent, sicut Virtem in Virtembergiae verbo vel "Prag."

Filius oppidi

[recensere | fontem recensere]

Demarchus Beck

  1. J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 2 3

Nexus externus

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Canstadium spectant.
  • De Bad Cannstatt apud www.stuttgart.de(Germanice)
Urbes Romanae in Germania hodierna