Jump to content

Calvaria

E Vicipaedia
(Redirectum de Calva)
Calvaria hominis a latere depicta
Vide etiam paginam discretivam: Calvaria (discretiva).
Sphendontis calvaria ossa sequentia ostendens:
I - praemaxillam
II - os nasale
III - os praefrontale
IV - os frontale
V - maxillam
VI - os postfrontale
VII - os dentale
VIII - os postorbitale
IX - os iugale
X - os parietale
XI - os squamosum
XII - os quadratum

Calvaria (-ae), sive calva (vide etiam alia vocabula infra), est complexus ossium capitis omnium animalium vertebratorum craniatorum (sicut et hominis), quae cerebrum et alia membra capitis tuentur.

De vocabulis

[recensere | fontem recensere]

Vocabulum antiquitate usitatum ad hanc structuram significandam erat calvaria, e.g. apud Celsum: "Tum interest venae pituitam mittant quae inter calvariam et cutem sunt, an quae inter membranam cerebri et calvariam".[1] Deinde calvaria (-orum) aliquando invenitur. Livius calva eodem sensu utitur: "purgato inde capite, ut mos iis est, calvam auro caelavere, idque sacrum vas iis erat quo sollemnibus libarent poculumque idem sacerdotibus esset ac templi antistitibus".[2] Calva autem "caput calvum" alibi significare videtur, etenim ambo vocabula calvaria et calva ex adiectivo calvus deducta sunt. Aliquando testa (ad litteras "fragmen luti") vel etiam caput adhibebantur. Media Latinitate cranium ex Graeco κρανίον formatum est. In lingua medicinae hodiernae, cranium summam omnium ossium capitis significat, calvaria sive neurocranium autem omnia ossa cerebrum circumdantia.[3]

Sunt qui magnitudinem calvariae humanae minoratam esse propter climata calidiora Holocaeni credant. Selectio naturalis frigidis corpus magnum climatibus sumere solet. Post Aetetatem Glacialem climata erant calidiora. Exinde cranium humanum termino Pleistocaeni crescere desiit.[4] [5] Deminutio cerebri ob calvariam minorem facta est.[6]

Aliae significationes

[recensere | fontem recensere]

Calvariae pictae saepe sunt imagines mortis.

  1. Cels. 7.7.15.
  2. Liv. 23.24.12.
  3. Duden: Wörterbuch medizinischer Fachausdrücke, ed. 3a (Manhemii, Vindobonae, Turici: Dudenverlag, 1979).
  4. Henneberg 1988.
  5. Chao et al. 2014.
  6. Christopher Stringer, Why Have Our Brains Started to Shrink? Scientific American.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Chao Liu, Yuchun Tang, Haitao Ge, Fen Wang, et alii. 2014. Increasing breadth of the frontal lobe but decreasing height of the human brain between two Chinese samples from a Neolithic site and from living humans. American Journal of Physical Anthropology 154: 94–103.
  • Henneberg, Maciej. 1988. Decrease of human skull size in the Holocene. Human Biology 60(3): 395–405. JSTOR 41464021. PMID 3134287.
stipula

Haec stipula ad medicinam spectat. Amplifica, si potes!