Isara
Appearance
Haec est pagina discretiva alias paginas eiusdem fere nominis indicans. |
Isara (-ae, masc.) est nomen fluviorum quorundam. In lingua Celtica aut in lingua Indoeuropaea sunt origines nominis. Is Latine "aquam" dicit, confer vocabula Germanicum et Anglicum Eis et ice quae glaciem significant seu aquam congelatam. Harum rerum periti putant hoc verbum priscum et coniectum olim non solum aquam congelatam sed aquam ipsam significavisse.
Huius fons surgit in Arduenna apud Nervios, illius in Alpibus et influit in Rhodanum prope Valentiam urbem.
- Isara (Bavaricus) est fluvius, qui in Austria oritur, tunc per Bavariam fluit, tandem prope oppidum, quod Deggendorf appellatur, in Danuvium influit. Theotisce Isar appellatur.
- In Batavia sunt duo flumina, quae in lingua Batava IJssel appellantur, lingua Latina plerumque Isala.
- Etiam alia Isara, quoque nominata Ysara, Esara, sive Hisera, est in Gallia et in Belgia, Francogallice; Ysère et Batave; IJzer).
Postremo alia flumina nomina habent cum verbi radice is sicut fortasse Hister et Hisarcus.