Jump to content

Litterae Canadae

E Vicipaedia
Alice Munro, Canadiana fabularum brevium scriptrix, Praemium Nobelianum Litterarum anno 2013 accepit.

Litterae Canadae[1] sunt litterae in Canada natae. Scriptores Canadiani varia genera produxerunt, ob gratias latissimas geographice historiceque moti.

Gabriela Roy (1909–1983) fuit clara auctrix Franco-Canadiensis.

Indigenae in America Septentrionali multis saeculis ante primum contactum Europaeum et Confoederationem Canadae constituam terram occupaverunt, prodigam et multiplicem culturae, identitatis, linguae, artis, litterarumque historiam tenentes.[2] Litterae indigenae est vocabulum anceps, quia omni gregi culturali sunt suae distinctae linguae, traditiones orales, fabulae, mores. Ergo, litterae indigenae in Canada est vocabulum amplius ad varietatem linguarum traditionumque inter communitates intellegendam.

Praevalentes culturae Europaeae post colonizationem Canadae fuerunt Anglica, Francogallica, et Goedelica. Post "Announcement of Implementation of Policy of Multiculturalism within Bilingual Framework" a Petro Trudeau primo ministro anno 1971 promulgatum, critici academicique Canadiani gradatim agnoscere coeperunt pluria genera scriptorum lectorumque exsistere. Immigratio internationalis litteras rei publicae magnopere movit, praecipue decenniis recentioribis. Ex annis 1980, diversitas ethnica culturalisque in litteris Canadae manifesta est, multis e clarissimis scriptoribus Canadiensibus identitatem minoritatis ethnicae, dualitatem socialem, et variationes culturae vehementius dicentes. Canadiani autem linguas praeter Anglicam et Francogallicam agnoscere minus volunt.[3][4]

Nexus interni

Susanna Moodie et Catherina Parr Traill sorores nonnullas fabulas de vita in Canadis scripserunt.
Carolus G. D. Roberts (1860–1943) fuit unus e Poetis Confoederationis.
Inter poetas hodiernos in Canada est Georgius Elliott Clarke, olim poeta laureatus parliamenti Canadiensis.
  1. Anglice CanLit late imminuta (Coupland 2006).
  2. Mowat et Mowat 1975.
  3. Newton 2015.
  4. Rankin, Effie. A shared song lasts long. . Comhairle na Gàidhlig (Gaelic Council of Nova Scotia) .

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]