Jump to content

Mundus Gualterii Disney

E Vicipaedia
Castellum Cinerellae, medio Regno Magico situm in Mundo Gualterii Disney.

Mundus Gualterii Disney (Anglice Walt Disney World), seu Mundus Disneianus, est consaeptum oblectamentorum multiplicium, hortis thematicis et crebris deversoriis notum. Quod systema a Societate Gualteri Disney curatum in Florida situm est, non procul ab oppidis Orlando et Kissimee, inter Lake Buena Vista et Bay Lake.

Horti thematici

[recensere | fontem recensere]

Quod deverticulum ex quattuor hortis constat, quorum primus est Regnum Magicum (ex anno 1971), cuius constructio anno 1960 coepta est, paene anno post mortem Gualterii Disney. Portae Regni demum anno 1970 populo apertae sunt. Postea deverticulum Epcot hortis (anno 1982), Officinis Ruscisilvanis (1989), denique Regno animalium (1998) auctum est.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Situs geographici et historici: Locus: 28°22′20″N 81°32′58″W • OpenStreetMap • 4177401 GeoNames • Store norske Lexikon • "292855" apud USGS