Jump to content

Antipsychoticum

E Vicipaedia

Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt.

Antipsychoticum seu neurolepticum velut in lingua Anglica tranquillans maior est medicamentum pharmaceuticum in symptomatibus psychosis cum delusionibus, paranoia tractandibus. Adhuc duo generationum dividitur antipsychoticorum, primi enim generationis ("typica") atque secundi ("atypica"). Varii effectus adversi, imprimis et prae et post partum[1], caveantur.

Vocabulum antipsychoticum a vocabulis Graecis ἀντί 'contra' + ψυχή 'anima', 'mens' derivatur. Neurolepticum a Graecis νεῦρον 'neuron' + λαμβάνω 'possīdere' componitur.

Classificatio antipsychoticorum

[recensere | fontem recensere]

Substantiae antipsychoticae multipliciter excogitatae sunt, ideo multum est eas variis modis congregare, at adhuc eas secundum et structuram chemicam et effectus suos decerni utile erat.

In systemate classificationis Anatomicum Ordi Mundi Sanitarii (WHO) antipsychotica in capitulo N05A (de substantiis antipsychoticis) reperiuntur.

Classificatio secundum structuram chemicam

[recensere | fontem recensere]
Piperazinum
Conferatur pagina principalis: Piperazinum.

Antipsychoticorum piperazinorum nominibus suffixum -azinum est.

Classificatio secundum eorum effectus

[recensere | fontem recensere]

Duae classificationum formae elucidatae sunt: secundum eorum potentia neuroleptica velut appositus secundum effectus atypicos ad substantias primi generationis ("antipsychoticum typicum") vel ad secundi generationis ("antipsychoticum atypicum").

Effectus antipsychoticorum

[recensere | fontem recensere]

Ad schizophreniam tractandam effectus antipsychoticorum in cerebri lobem frontalem agere necessum est. Antipsychotica hodierna imprimis per receptoria dopaminergica D2 exercent, tamen aliae machinationes divisae sunt.

Traumata in pueritia effectus antipsychoticorum deminuere possunt[2].

Effectus adversi

[recensere | fontem recensere]

Effectus antipsychoticorum adversi multipliciter possunt. Si adsunt, saepe non solum unum organismi systematum affectum est, sed plurium. Noti sunt effectus systematis nervosi centralis (→systema extrapyramidale), cardiales, metabolismi velut systematis nervosi autonomici. Interdum valores sanguinei mutati, reactio allergica, functio renalis minuta observantur. Periculosum cum usu antipsychoticorum sunt syndroma neuroleptica maligna atque syndroma serotonergica centralis.

  1. Parikh T., Goyal D., Scarff J. R., Lippmann S. (2014). "Antipsychotic drugs and safety concerns for breast-feeding infants". Southern medical journal 107 (11): 686-8 
  2. Mørkved et al. (2022)

Nexus interni

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]