Jump to content

Scala naturae

E Vicipaedia
Adumbratio scalae naturae. Didacus Valades, Rhetorica Christiana (1579).
Sanctus Thomas Aquinas omnes entitates gradu descripsit.
Linnaei classificatio animalium, mammalibus ("Quadrupedia") primis et vermibus ultimis, scalam naturaem revocat.
Genealogia humana retro ad amoebam, scala naturae cum animalibus vivis et fossilibus. Ernestus Haeckel (1874).

Scala naturae est hierarchica omnis materiae vitaeque structura religiosa a Deo decreta putata. Quae incipit a Deo et vicissim degreditur ad angelos, daemones (angelos lapsos), stellas, lunam, reges, principes, nobiles, plebem, animalia fera, animalia mansueta, arbores, alias plantas, gemmas, metalla pretiosa, et alia mineralia.[1] Haec scala, notio a Platone, Aristotele, Plotino, et Proclo deducta et medio aevo longius evoluta, plenum progressum in primo Neoplatonismo hodierno attigit.[2][3]

Prima organismorum in numero habitorum notio ex Aristotele et eius classificatione biologica venit, ubi animalia plantas dignitate antecesserunt propter facultates movendi et sentiendi, et ordinata sunt animalia secundum modum reproductionis et on possessionem sanguinis (Aristoteles omnia invertebrata in numero rerum exsanguinum habuit). Carolus Singer, rerum gestarum scriptor scientiae Britannicus, indicavit: "Nihil conatibus [Aristotelis exhibere] coniunctiones rerum vivarum ut scala naturae notabilius est."[4][5] Aristotelis Historia Animalium organismos in linearem scalam vitae digessit, secundum multiplicitatem structurae et muneris, ut organismi altiores maiorem vim vitalem et facultatem movendi exhiberent.

Aristotelis conceptum organismorum altiorum et profundiorum a philosophis naturae aevo scholastico susceptum est ad fundamenta scalae naturae constituenda. Scala sinivit ordinatione entitatum, sic fundamenta classificationis constituens, ubi quodque genus mineralis, plantae, et animalis in locos digeri potebat. Medio aevo, scala naturae videbatur ordo a Deo datus: Deo in apice, sordes in fundo, omni rei gradu in suo loco. Sicut saxum numquam flores, vermesque numquam leones fiunt, homines numquam in angelos mutantur. In Renascentia autem Septentrionali, physici ad biologiam animadvertere coeperunt.[6] Triplex scalae infra homines divisio facta est fundamenta Systematis Naturae Linnaei (1737), qui corporea mundi elementa in tria regna usitata dividit: mineralia, plantae, animalia.[7]

Nexus interni

  1. Lovejoy 2009.
  2. "Haec notio magnae scalae entis a mundiali Platonis divisione in formas, quae entitates plenae sunt, et res sensiles, quae sunt formae imitatae atque ambo ens et non ens, deduci potest. Teleologia Aristoteliana ens perfectum agnovit, qui ordinat omnia animalia per unam scalam naturalem secundum gradum perfectionis eorum animarum. Notio magnae scalae naturae plene in Neoplatonismo et Medio Aevo evoluto est." Blackwell Dictionary of Western Philosophy (2004), 289.
  3. Mahoney.
  4. Anglice: "Nothing is more remarkable than [Aristotle's] efforts to [exhibit] the relationships of living things as a scala naturae."
  5. Singer 1931.
  6. Debus 1978.
  7. Carolus Linnaeus, Systema naturae per regna tria naturae: secundum classes, ordines, genera, species, cum characteribus, differentiis, synonymis, locis (Holmiae: Laurentius Salvius, 1758), ed. decima.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Appel, T. A. 1980. Henri De Blainville and the Animal Series: A Nineteenth-Century Chain of Being. Journal of the History of Biology 13(2):291–319. JSTOR 4330767. doi:10.1007/BF00125745.
  • Debus, Allen. 1978. Man and Nature in the Renaissance. Cantabrigiae: Cambridge University Press.
  • Kuntz, Marion Leathers, et Paul Grimley Kuntz, eds. 1987. Jacob's ladder and the tree of life: concepts of hierarchy and the great chain of being. Novi Eboraci: Paul Lang, c1987. ISBN 0820402338.
  • Lovejoy, Arthur O. 2009. The great chain of being: a study of the history of an idea. Cum praefatione nova a Peter J. Stanlis scripta. Novi Brunsvici Novae Caesareae: Transaction Publishers. ISBN 9781412810265, ISBN 1412810264.
  • Mahoney, Edward P. [Anno ignoto.] Lovejoy and the Hierarchy of Being. Journal of the History of Ideas 48(2):211-230.
  • Singer, Charles. 1931. A short history of biology: A General Introduction to the Study of Living Things. Oxoniae: Oxford University Press.
  • Tillyard, E. M. W. 1942. The Elizabethan World Picture.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]