Sophocles
Sophocles (Σοφοκλῆς; natus Coloni circa annum 497/6 a.C.n., mortuus Athenis hieme anni 406/5) est unus ex tribus poëtis tragicis Graeciae antiquae quorum fabulae nonnullae supersunt. Anno 443/2 unus praefectorum aerarii (Hellenotamiarum) erat. Dicitur sacerdos fuisse herois salutaris "Alconis" vocati[1]. Cum deus Aesculapius Athenas post annum 420 inductus est, effigies dei apud Sophoclem manebat.
Victor fuit in certamine Baccho dedicato apud Dionysia duodevicies, ab anno 469, in Lenaeiis quoque aliquoties. Aristoteles in libro de Poetica dicit Sophoclem tertium histrionem et scaenas pictas in artem scaenicam introduxisse (Poet. 1449a); dicit etiam Euripidem homines ut sint, Sophoclem ut debeant esse depingere (Poet. 1460b).
Vita
Editores antiqui vitam anonymam[2] poetae operibus praeposuerunt per quam multa aliter ignota nobis tradideruntː non semper fide digna est sed nonnumquam vetustioribus fontibus confirmatur. Nobili loco natus filius erat Sophilli, hominis divitis qui armorum officinam gerebat. Musicae apud Lamprum magistrum studuit. Duas uxores habuit alteram legitimam Nicostraten quae inter alios ei peperit Iophonem qui et ipse tragoedias composuit[3], et illegitimam alteram Theorim e Sicyone quae Aristonem peperit cuius filius Sophocles Minor tragicus poeta satis notus fuit et post avi mortem Oedipum Coloneum docuit. Ultimos Sophoclis annos Iophonis zelotypia aliquantulum turbavit si quid veri in fabula Sophoclis a liberis senilis dementiae apud iudices arcessiti esse aestimemus[4].
Comis[5] et facilis aditus erat ita ut multas amicitias sibi paraverit[6], in primis Herodoti et Periclis. Illae potentium virorum amicitiae et populi favor magis quam animus ad rem politicam aut militarem pronus illum ad varia munera suscipienda impulerunt. Anno 443 unus e collegio "hellenotamiarum" erat, hoc est illorum magistratuum qui aerarium sociorum Delii foederis administrabant. Anno 441 una cum Pericle strategus (hoc est exercitus dux) expeditioni adversus Samios interfuit[7]. Deinde post cladem in Sicilia acceptam unus e decem probulis electus est, quibus in periculosis angustiis mandatum erat ut de summa re decernerent. Ita saluti patriae aliquid conferre potuit, simul tamen et rebus novis oligarchicis quadingentorum manus dedit[8].
Vitam beatam usque ad mortem egisse dicebatur quod poeta comicus Phrynichus in Musis (405 a.C.n.) ita testaturː
- μάκαρ Σοφοκλέης, ὃς πολὺν χρόνον βιοὺς
- ἀπέθανεν εὐδαίμων ἀνὴρ καὶ δεξιός·
- πολλὰς ποιήσας καὶ καλὰς τραγῳδίας
- καλῶς ἐτελεύτησ᾿, οὐδὲν ὑπομείνας κακόν[9].
Pietatis communis particeps erat nec sapientia carebat. Nam cuidam eum iam senem an Veneris voluptatibus adhuc frueretur interroganti respondisse dicitur nimis felicem nunc esse qui domino tam saevo et superbo liberatus esset[10].
Opera integra
- Vide etiam Index fabularum Sophoclearum
Quamquam plus quam 120 fabulas scripsit, septem modo ad nos devenerunt. Annos scimus quando Philoctetes et Oedipus Coloneus in scaena paruerunt; de aliis fabulis disputatur. Illae septem tragoediae a scholarum magistris secundo saeculo p.C. selectae sunt quae in scholis legerentur et ceterae oblivione obrutae sunt. Idem Aeschylo et Euripidi circa idem tempus accidit. Byzantinae scholae deinde e septem tantum tres retinueruntː Aiax, Electra, Oedipus rex.
- Aiax (Αἴας; inter 449 et 440)
- Antigone (Ἀντιγόνη; forsitan 443 vel 442)
- Trachiniae (Τραχίνιαι; inter 439 et 430)
- Oedipus rex (Οἰδίπους τύραννος; inter 430 et 420) editio interetialis
- Electra (Ἠλέκτρα; inter 418 et 410)
- Philoctetes (Φιλοκτήτης; 409)
- Oedipus Coloneus (Οἰδίπους ἐπὶ Κολώνῳ; 407/6 scripta, acta post mortem poetae anno 401)
Editionem principem fabularum anno 1502 Aldus Manutius curavit. Magni momenti est editio Hadriani Turnebi anno 1552 Lutetiae divulgata, laboribus Demetri Triclinii utens. Aliae sunt editio a Richardo Brunck, anno 1786 facta et editio a Petro Elmsley anno 1823 divulgata; recentiores editores sunt R. D. Dawe (1985), Hugh Lloyd-Jones et Nigel Wilson (1990).
De fabulis, de sermone, de re metrica
Sermo Graecus apud Sophoclem non tam difficile est ac apud Aeschylum.
Fama apud posteros
Aristophanes in Ranis Sophoclem nominat "superiorem Euripide" (Σοφοκλέα πρότερον Εὐριπίδου, 76).
Notae
- ↑ Vita 11
- ↑ Vita antiqua
- ↑ Aristophanes, Ranae 73-9.
- ↑ Vita 13. Multi de fabulae huius veritate dubitant. De senio vide etiam Aristoteles, Ars Rhetorica III.15.3.
- ↑ εὔκολος in Aristophanis Ranis (versu 812) a Dionyso dicitur, 'ut olim in terra sic nunc in Inferis'.
- ↑ Vita 7ː τοῦ ἥθους τοσαύτη γέγονε χάρις ὢστε πάντη καὶ πρὸς ἁπάντων αὑτὸν στέργεσθαι.
- ↑ Plutarchus, Pericles VIII.8. Aristophanis Byzantii argumentum ad Antigonam.
- ↑ *Aristoteles, Ars Rhetorica III.18.6. P. Foucart, ",Le poète Sophocle et l'oligarchie des Quatre Cents", Revue de Philologie, 1893ː 1-10.
- ↑ Argumentum ad Oedipum Coloneum.
- ↑ Plato, Respublica I 329c. Aeschines (pseudo-), Epistulae V.5.
Bibliographia
Lingua Latina
- Ellendt, F. 1872 Lexikon Sophocleum. Berolini : sumptibus fratrum Borntraeger.
- Gensel, Paulus (1895). De Sophocle a Romanis liberae rei publicae temporum tragicis poetis adhibito. Thesis--Universitas Fridriciana Halens Cum Vitebergensi Consociata.
- Günther, Hans-Christian. 1996. Exercitationes Sophocleae. Göttingen.
- Horton-Smith, Lionel Graham. 1896. Ars tragica Sophoclea cum Shaksperiana comparata. Londini: Macmillan et Bowes. Textus apud GoogleBooks.
- Lion, Carolus Theodorus (1861). Oedipus Rex quo tempore a Sophocle docta sit quaeritur. Gottingae
- Ludovicus Kugler, De Sophoclis quae vocantur abusionibus, Gottingae, 1905
- Müller, Ricardus. 1885 De Interiectionum apud Sophoclem Euripidemque usu, significatione, rationibus metricis. Ienae.
- Schulz, Ferdinand (1836). De vita Sophoclis poetae : commentatio ab amplissimo ordine philosophorum in Academia Borussica Rhenana praemio ornata. BEROLINI: APUD H. A. W. LOGIER
Lingua Anglica
- Adams, Sinclair. 1957. Sophocles, the Playwright. Toronti: University of Toronto Press.
- Ahl, Frederick. 1991. Sophocles’ Oedipus: Evidence and Self-Conviction. Ithacae: Cornell University Press. ISBN 0801499291.
- Bernidaki-Aldous, Eleftheria A. 1990. Blindness in a Culture of Light: Especially the Case of Oedipus at Colonus of Sophocles. Novi Eboraci: Peter Lang. ISBN 0-8204-1024-1.
- Blundell, Mary Whitlock. 1989. Helping Friends and Harming Enemies: A Study in Sophocles and Greek Ethics. Cantabrigiae: Cambridge University Press. ISBN 0521351162.
- Bowman, Laurel. 1994 Knowledge and Prophecy in Sophocles. Dissertatio, University of California at Los Angeles.
- Bowra, C. M. 1994. Sophoclean Tragedy. Oxoniae: Oxford University Press.
- Budelmann, Felix. 2000 The Language of Sophocles: Communality, Communication, and Involvement. Cantabrigiae: Cambridge University Press. ISBN 0521660408.
- Burian, Peter. 1971. Suppliant Drama: Studies in the Form and Interpretation of Five Greek Tragedies. Dissertatio, Princeton.
- Burton, R. W. B. 1980. The Chorus in Sophocles’ Tragedies. Oxoniae: Oxford University Press.
- Bushnell, R. W. 1988. Prophesying Tragedy: Sign and Voice in Sophocles’ Theban Plays. Ithaca: Cornell University Press.
- Dawe, R. D. 1973. Studies on the Text of Sophocles. Leiden: Brill.
- Dawe, R. D. 1996. Sophocles: the Classical Heritage. Novi Eboraci.
- Ditmars, Elizabeth Van Nes. 1992 Sophocles’ Antigone: Lyric Shape and Meaning. Pisis.
- Edmunds, Lowell. 1996. Theatrical Space and Historical Place in Sophocles’ Oedipus at Colonus. Londinii.
- Gardiner, Cynthia P. 1987. The Sophoclean Chorus: a Study of Character and Function. Iowa City: University of Iowa Press.
- Gellie, G. 1972. Sophocles: a Reading. Melburni.
- Goldhill, Simon. 1986, Reading Greek Tragedy. Cantabrigiae: Cambridge University Press.
- Goldhill, Simon. 2012. Sophocles and the Language of Tragedy. Cantabridgiae: Cambridge University Press. ISBN 978-0-19-979627-4.
- Grene, David. 1967. Reality and the Heroic Pattern: Last Plays of Ibsen, Shakespeare, and Sophocles. Sicagi.
- Kaimio, Maarit. 1970. The Chorus of Greek Drama within the Light of the Person and Number Used. Helsinki: Societas Scientiarum Fennica.
- Kirkwood, G. M. 1994. A Study of Sophoclean Drama, editio altera. Ithacae: Cornell University Press.
- Kitto, H. D. F. 1958. Sophocles: Dramatist and Philosopher. Londini.
- Knox, B. M. W. 1964. The Heroic Temper: Studies in Sophoclean Tragedy. Berkeley: University of California Press.
- Linforth, I. 1951. Religion and Drama in Oedipus at Colonus. University of California Publications in Classical Philology 14.4, 75-192. Berkeley; re-editio Novi Eboraci, 1971.
- Long, A. A. 1968. Language and Thought in Sophocles. Londinii.
- Markantonatos, Andreas. 2002. Tragic Narrative A Narratological Study of Sophocles' Oedipus at Colonus. Berolini: De Bruyter. ISBN 3-11-017401-4.
- Masqueray, P. 1924. Sophocles. Lutetiae.
- Mills, Sophie. 1997. Theseus, Tragedy and the Athenian Empire. Oxoniae: Oxford University Press.
- Moorhouse, A. C. 1982. The Syntax of Sophocles. Mnemosyne Supplement 75. Leiden: Brill.
- Musurillo, Herbert. 1967. The Light and the Darkness: Studies in the Dramatic Poetry of Sophocles. Leiden.
- Ormand, Kirk. 1999. Exchange and the Maiden: Marriage in Sophoclean Tragedy. Austin: University of Texas press.
- Pohlsander, H. A. 1964. Metrical Studies in the Lyrics of Sophocles. Leiden.
- Schein, Seth L. 1979. The Iambic Trimeter in Aeschylus and Sophocles: A Study in Metrical Form. Columbia Studies in the Classical Tradition, no. 6. Leiden.
- Scodel, Ruth. 1984. Sophocles. Bostoniae: Twayne.
- Scott, W. L. 1996. Musical Design in Sophoclean Theatre. Hanover, NH: Dartmouth University Press/University Press of New England
- Seale, David. 1982. Vision and Stagecraft in Sophocles. Londinii.
- Segal, Charles P. 1981. Tragedy and Civilization: An Interpretation of Sophocles. Cambridge, MA: Harvard University Press.
- Sullivan, Shirley Darcus. 1999. Sophocles’ Use of Psychological Terminology: Old and New. Richmond, Ontario.
- Thompson, E. M., et Richard C. Jebb. 1885. Facsimile of the Laurentian Manuscript of Sophocles. Londinii.
- Travis, Roger. 1999. Allegory and the Tragic Chorus in Sophocles’ Oedipus at Colonus. Lanham Terrae Mariae.
- Turyn, A. 1992. "Studies in the Manuscript Tradition of the Texts of Sophocles." Illinois Studies in Language and Literature, tom. 36, fasc. 1-2. Urbana.
- Tyrrell, William Blake. 2006. "The Suda’s Life of Sophocles (Sigma 815): Text, Translation, and Commentary". Electronic Antiquity vol. 9 fasc. 1
- Waldock, A. 1966. Sophocles: The Dramatist. Cantabrigiae: Cambridge University Press. OCLC 492643
- Webster, T. B. L. 1969. An Introduction to Sophocles, editio altera. Londini.
- Whitman, Cedric. 1951. Sophocles: a Study of Heroic Humanism. Cantabrigiae Massachusettae: Harvard University Press.
- Wilson, Joseph P. 1997. The Hero and the City: an Interpretation of Sophocles’ Oedipus at Colonus. Ann Arbor: University of Michigan Press.
- Winnington-Ingram, R.P. 1980. Sophocles: an Interpretation. Cantabrigiae: Cambridge University Press.
Lingua Francogallica
- Aubreton, Robert. 1949. Démétrius Triclinius et les recensions de Sophocle. Lutetiae: Les Belles Lettres.
- Cuny, Diane. 2007, Une leçon de vie. Les réflexions générales dans le théâtre de Sophocle, Lutetiae: Les Belles Lettres. Recensio critica
- Dago, Djiriga Jean-Michel. 2013 La lecture idéologique de Sophocle. Histoire d'un mythe contemporain : le théâtre démocratique, Lutetiae, dissertatio academica.
- Germain, Gabriel. 1969, Sophocle . Lutetiae, Seuil Recensio critica
- Godard, Patricia. 2018 Poétique du temps dans les tragédies de Sophocle : la construction de l'effet tragique, Vesontione, dissertatio academica.
- Machin, Albert. 1981. Cohérence et continuité dans le théâtre de Sophocle. Haute-Ville, Quebeci.
- Méautis, G. 1940. L’Oedipe à Colone et le cult des héros. Neuchâtel: Université de Neuchâtel Recueil de travaux publiés par la Faculté des Lettres, fasc. 19.
- Méautis, G. 1957. Sophocle: Essai sur le héros tragique. Lutetiae.
- Ronnet, G. 1969. Sophocle, poète tragique. Lutetiae. Recensio critica
- Thélot J. 2019. Sophocle : la condition de la parole, Desclée de Brouwer Nonnullae paginae apud Guglum librorum
Lingua Hispanica
- Errandonea, I. 1970. Sofocles y la personalidad de sus coros: estudio de dramatica constructiva. Matriti.
Lingua Theodisca
- Coray, Marina. 1993. Wissen und Erkennen bei Sophokles. Basel.
- Lesky, A. 1964. Die tragische Dichtung der Hellenen. Göttingen.
- Müller, Carl Werner. 1984. Zur Datierung des sophokleischen Ödipus. Wiesbaden: Abh. Ak. Mainz, Geistes- und Sozialwiss. Klass 5.
- Reinhardt, Karl. 1933. Sophokles. Frankfurt am Main.
- Reitze, Bastian. 2017. Der Chor in den Tragödien des Sophokles. Person, Reflexion, Dramaturgie. (Drama: Studien zum antiken Drama and zu seiner Rezeption, neue Serie 20). Tübingen: Narr Francke Attempo. Recensio critica
- Thomamüller, Klaus. 1965. Die aiolischen und daktyloepitritischen Maße in den Dramen des Sophokles. Dissertatio, Hamburg.
- Von Blumenthal, A. 1936. Sophocles. Stuttgart.
- Weinstock, Heinrich. 1931. Sophokles. Berolini.
- Wilamowitz, Tycho. Der dramatische Technik des Sophocles.
Nexus externi
Vicimedia Communia plura habent quae ad Sophoclem spectant. |
Lexica biographica: Gran Enciclopèdia Catalana • Den store danske • Deutsche Biographie • Treccani • Store norske leksikon • |
- Opera Sophocles apud Perseum
- Didaskalia, de arte scaenica apud Graecos Romanosque
- Sophoclis tragoediae cum versione Latina (editio Gulielmi Dindorfii, Lipsiae 1850):