Sei Shonagon
Appearance
Res apud Vicidata repertae:
Sei Shōnagon (Iaponice 清少納言; nata anno circiter 966; mortua 1017) fuit scriptrix Iaponica et Sadako imperatrici aulica. Cuius nomen verum nescimus: Sei enim est nomen gentilicium, shōnagon officium seu patris seu alii parentis.
Filia fuit eruditi et poëtae Kiyohara no Motosuke; annum agens sextum decimum Tachibana Norimitsu nupsit filiumque unum peperit; postea eam Fujiwara Muneyo in matrimonium duxit filiamque genuit; sed annum agens viginti septem, munere apud aulam imperialem nuper suscepto, vidua iam erat. Imperatrix anno 1000 parturiens mortua est. Meditationibus innotuit quae titulo Makura no sōshi ('liber pulvinaris') ante annum 1010, sed post mortem, divulgatae sunt.
Opera
- Makura no sōshi ("liber pulvinaris")