Aegyptus superior et inferior
Aegyptus superior et inferior, etiam Binae Terrae appellata, in historia Aegypti antiquae fuit ultima spatium in praehistoria Aegypti, quod unificationem? civitatis recte antecessit. Notio binarum terrarum, exemplum dualismi in cultura Aegypti antiquae, late in textibus imaginibusque apparuit, titulis regum reginarumque non exclusis.
Sema-tawy, locutio Aegyptia, usitate 'Unificator? Binarum Terrarum' conversa,[1] depingi solebat trachea humana papyro et lilio implicata: trachea coniunctionem repraesentabat, cum papyrus Aegyptum inferiorem, lilium Aegyptum superiorem repraesentaret.
Usitatus regis Aegypti tutulus fuit 'Rex Aegypti Superioris et Inferioris' (nsw-bi.tj scriptus)[2] et 'Dominus Binarum Terrarum' (nb-tꜣwy scriptus). Regina similiter titulis appellabatur 'Domina Binarum Terrarum' (nbt-tꜣwy), 'Magistra Omnium Binarum Terrarum' (hnwt-tꜣwy-tm), et 'Magistra Binarum Terrarum' (hnwt-tꜣwy).[3]
Structura
Aegyptus antiqua dividebatur in binas regiones, Aegyptum superiorem et Aegyptum inferiorem. Ad septentriones erat Aegyptus inferior, ubi Nilus in nonnullis ramis ad magnam deltam formandam radiabat. Ad meridiem erat Aegyptus superior, quae usque ad Syenem extendebatur. Nomina superior et inferior fluxionem Nili a terris altis Africae Orientalis ad septentriones ad Mare Mediterraneum attingunt.
Ambo regna Aegypti superioris et inferioris coniuncta sunt circa 3000 a.C.n., sed quodque sua regalia retinebat: diadema album (hedjet) Aegypti superioris et diadema rubrum (deshret) Aegypti inferioris. Ergo, pharaones appellabantur rectores binarum terrarum, et diadema duplex (pschent) gerebant, quoque dimidio principatum unius regni repraesante. Fabulae traditionales dicebant Menes (nunc idem ac Narmer putatum) fuisse regem qui binas rei publicae regiones coniunxit. Rex in tabula cosmetica Narmerana depingitur diadema rubrum in altera scaena, in altera diadema album gerens, sic eius imperium ambarum terrarum exhibens.[4]
Pinacotheca
-
Hapi, deus fluminum, Aegyptum superiorem et inferiorem coniungit. Colossi Memnonis. Regnum Amenhotep III.
-
Sema tawy (sine deitatibus) in latere solii Chephrenis
Nexus interni
Notae
Bibliographia
- El-Shahawy, Abeer, et Farid S. Atiya. 2005. The Egyptian Museum in Cairo. Cairi: American Univ in Cairo Press.
- Grajetzki, Wolfram. 2005. Ancient Egyptian Queens: A Hieroglyphic Dictionary. Londinii: Golden House Publications. ISBN 9780954721893.
- Leprohon, Ronald J. 2013. The Great Name: Ancient Egyptian Royal Titulary. Society of Biblical Literature.
- Rania Y. Merzeban. 2008. Unusual sm3 t3wy Scenes in Egyptian Temples. Journal of the American Research Center in Egypt 44: 41-71
- Wengrow, David. 2006. The Archaeology of Early Egypt: Social transformations in North-East Africa, 10,000 to 2650 B.C. Cantabrigiae: Cambridge University Press.
Nexus externi
Vicimedia Communia plura habent quae ad Aegyptus superior et inferior spectant. |