Jump to content

Imperium Romanum

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia
Redactio 17:08, 24 Novembris 2023 a conlatore InternetArchiveBot (disputatio | conlationes) facta (Rescuing 1 sources and tagging 0 as dead.) #IABot (v2.0.9.5)
(diff) ← Redactio superior | Redactio novissima (diff) | Redactio recentior → (diff)
Wikidata Imperium Romanum
Res apud Vicidata repertae:
Terra continens: Europa, Africa, Asia, Afro-Eurasia
Territoria finitima: Arsacidae
Locus: 41°54′0″N 12°30′0″E
Caput: Roma, Constantinopolis mediaevalis, Ravenna, Mediolanum, Roma

Gestio

autocracy, monarchia, Tetrarchia, triumviratus, absolute monarchy
Praefectus: no value
Consilium: Senate of the Roman Empire

Populus

Numerus: 87 500 000±32 500 000
Sermo publicus: Latine, lingua Graeca antiqua
Moneta: Pecunia Romana

Tabula aut despectus

Imperium Romanum: situs
Imperium Romanum: situs

Imperium Romanum (Graece Βασιλεία τῶν Ῥωμαίων) fuit res publica prisca, cuius caput Roma erat, olim maxima orbis occidentalis urbs, et quae tempore maximae suae potestatis a Britannia usque ad Mesopotamiam extendebatur. Ab Augusto Caesare imperium Romanum sic institutum est, ut specie vetus Res Publica Romana (509 a.C.n.27 a.C.n.) redintegrata videretur, re vera autem ab uno principe solo gubernaretur.

Imperium Romanum initium cepit anno 27 a.C.n. et tamquam totius orbis terrarum vel saltem eius orbis terrarum partis, quam totius mundi instar esse antiqui existimaverunt, dominatum obtinuit usque ad Discrimen tertii saeculi (235284/285), quae aetas etiam principum militum vocatur.

Continuatio huius rei publicae ad Antiquitatem posteriorem pertinet: Ab imperatoribus Diocletiano (284305) et Constantino I (306337) funditus reformata aetate migrationum populorum et gentium Europae, quo tempore in duas partes divisa est, ubi ad occidentem solem vergebat, interiit (476), ubi ad orientem solem spectabat, per medium quod dicitur aevum mansit (vide Imperium Romanum Orientale).

Imperium in provincias divisum erat. In iis maximi momenti erant urbes imperii, quae quadam autonomia circumscripta gaudentes a civibus administrabantur et vectigalia exigebant. Quod multa munera publica ad urbes delegata erant, imperio parvus magistratuum numerus suffecit.

Mercatura, artes, cultura florebant; etsi linguae religionesque locorum permanserunt; partes imperii occidentales "latinizatae," partes orientales magis cultura Graeca imbutae sunt. Lingua Latina toto imperio publica facta est (orientalibus in partibus una cum lingua Graeca). Quod per saecula, etiam imperio dilapso, multum ad Europam formandam attulit: lingua Latina usque ad Barocum eruditorum lingua permansit; in Ecclesia Catholica Romana lingua Latina usque ad hunc diem est lingua publica; sunt linguae Romanicae, progenies linguae Latinae, sed etiam aliae linguae necnon sermo scientiarum plurima ex lingua Latina acceperunt; ius Romanum iuribus civitatum Europae plurimum attulit.

Si plus cognoscere vis, vide etiam Romanae pugnae.

Res Publica restituta

[recensere | fontem recensere]

In nonnullis linguis novis, titulus imperatoris nominat solum unum, qui magnum regnum gubernat, sed res publica Romana multos habuerat imperatores ante Octavianum, qui ad tempus et eodem tempore imperio usi sunt: Imperium habuerunt consules et praetores, quorum in provinciis copiae fuerunt, simul cum aliis. Vergilius poeta Iovem ipsum Romanis "imperium sine fine" promittentem facit. Octavianus non imperator, sed princeps vocari voluit, quod est nomen sine imperio, in senatu "primus inter pares." Hoc imprimis speciei rei publicae restitutae debebatur; simul autem vis "imperatoris" tituli mutabatur, cum Augustus re vera primus munere imperatoris singuli ac perennis functus est.

Caesar Augustus

[recensere | fontem recensere]
Augustus loricatus: statua in villa ad Gallinas reperta (hodie in Museis Vaticanis).

Octavius, divite sed non nobilissime gente anno 63 a.C.n. orto, quod a Gaio Iulio Caesare in filium adoptatus est, heres Caesaris factus est et nomen Octaviani sumpsit, post mortem Caesaris atque hoc nomen.

Bello civili post Caesarem interfectum exorto Marcum Antonium, pristinum Triumviratus collegam, qui una cum Cleopatra regina Aegypti rerum potiri imminebat, apud Actium anno 31 a.C.n. devicit. Scripsit ipse postea in rebus gestis, quas multis in locis imperii Romani inscribi iussit, se "rem publicam a dominatione factionis oppressam in libertatem vindicavi(sse)".

Anno 27 a.C.n. imperia, quibus inter bellum civilem solus rexerat, formaliter deposuit, postea autem sibi tribuniciam potestatem et summum imperium legionum provinciarum ad limitem sitarum tempore certo deferri fecit, quod et in posterum erat imperii fundamentum (vide Principatus Romanus).

Auctoritas principis multis ex honoribus et civilibus et militaribus aucta est, inter quas pluries honore consulis (annis usque ad 27 a.C.n.) et pontificis maximi (anno 13 a.C.n. aut 12 a.C.n.). Ter triumphans etiam imperator appellatus est. Tribunus plebis, etsi tribunicia potestate gaudebat, non fuit, quia in patriciam gentem adoptatus erat (Iulii stirps Veneris ipsius esse dicitur). Anno 27 a.C.n. senatus ei nomen Augusti detulit, quod in disputando, an Romulus appellaretur, sententia praevaluit "ut Augustus potius vocaretur, non tantum novo sed etiam ampliore cognomine, quod loca quoque religiosa et in quibus augurato quid consecratur augusta dicantur . . . , sicut etiam Ennius docet scribens: Augusto augurio postquam incluta condita Roma est."[1] Una cum nomine etiam clipeus virtutis traditus est, in quo Augusti fortitudo, clementia, iustitia, pietas erga deos patriamque celebratae sunt. Anno 8 a.C.n. senatui placuit, posthac mensem Sextilem Augustum vocari; anno 2 a.C.n. denique pater patriae appellatus est.

Octavianus certe divitissimus erat Romanorum; copiis quin uteretur, ut plebi acceptus esset, non dubitavit. Inter alia pro populo multos ludos edidit. Praeterea numerosa opera publica exstrui iussit, sicut Forum Augustum cum templo Martis Ultoris et templum Apollinis in Palatio.

Augustus etiam religionem moresque Romanos restituere conatus est, quia "moribus antiquis stat res Romana virisque."[2] Matrimonio procreationique favit (uxorem liberisque carentibus vestigal imposuit) et nimis in veneralibus indulgere nobilibus vetavit. Romae quinquaginta tres templa refecit et ritus eorum neglectos restauravit. Se ipsum vindicem rei publicae restituroremque pacis in monumentis (Ara Pacis Augustae), statuis (Augustus loricatus), nummis, litteris celebrari fecit.

Quidam poetarum inter maximos linguae Latinae Augusto principe et ab eodem adiuti opera sua scripserunt, in quibus Vergilius, Horatius et Ovidius, qui ultimus quidem a principe in exilium missus est, propter "duo crimina, carmen et error", ut Ovidius ipse scripsit.[3]

Augustus multas leges ad officia emendenda intulit. Patricios corruptos ex officiis amovit et honores sollertibus equitibus detulit (ut Pontio Pilato), et in locum publicanorum saepe corruptorum magistratus substituit, qui vectigalia exigerent. Senatum bellis civilibus ac proscriptionibus valde mutatum Augustus favoribus in suas partes traxit.

Exercitus diminuit; Aegyptum in provinciam redegit, regiones in Alpibus, Hispania septentrionali et in Balcania sitae expugnavit; a conatu, ut Germaniam transrhenanam in provinciam redigeret, clade Variana accepta discessit; cum Parthis foedere controversias composuit. Defendere magis quam occupare sors facta est militum Romanorum Augusto regnante.

Principes Iulii et Claudii

[recensere | fontem recensere]
Tiberius in solio collocatus Germanicum victorem salutat, sic dictus "Grand Camée de France", Bibliotheca Nationalis Francica, Parisiis.

Successor Augusti, Tiberius (1437), dux efficax et administrator fuit. Inito Augustus filiastrum ac posterum filium adoptivum, quem uxor eius Livia in matrimonium apportaverat, a muneribus maximi momenti exclusit, ut Tiberius denique se in Rhodum quasi in exsilium contulerit. Marcello filio sororis, Agrippa, Gaio Lucioque nepotibus mortuis tamen successor designatus est. Extremo sui principatus tempore ad villam suam Capreanam recedit, imperium praefecto praetorio Lucio Aelio Seiano tradens. Ut Tacitus narrat, forsitan autem magis invidiam quorundam quam veritatem sequens, Tiberius ultimis vitae annis, postquam Seianus criminis laesae maiestatis accusatus cecidit, nimis crudeliter se praebuit.

Filius fratris Tiberii Gaius, appellatus Caligula (3741), fuit successor, qui initio bene erat amatus, quod vectigalia minuit, ludos circenses edidit, senatores ex exsilio revocavit, sed mox sese tyrannum ostendit. Sie fontes antiqui vera tradunt, senatores interfecit, ut uxores possessionesque caperet, amicos pueritiae gubernatores nominavit, se sicut Iovem venerari iussit, equo suo Incitato honorem consulis dare voluit. Denique a coniuratoribus necatus est.

Caligula necato, nonnulli rem publicam restaurare voluerunt, sed praetoriani senatum imperatorem novum accipere impulerunt, Claudium (4151), qui antea ob vitia corporis, quae perfacili cognitio versabantur, praeteritus erat. Post coniurationem tyrannumque occisum unicus candidatus legitimus fuit. Historici antiqui eum hominem occultum, imperii vix capacem fuisse tradunt, qui se litteris dedidit. Contra studia hodierna saepe bonos regiminis sui eventus demonstrant, imprimis quod limites tutos reddidit et Britanniam imperio adiunxit. Agrippina uxor eum veneno interfecit, ut Nero filius (5468) rerum potiretur.

Similiter ac Caligula etiam Nero initio Romanis bonam spem dedit. Primis quinque annis regiminis eius, qui nomine "quinquennio Neronis" noti[4] quique a scriptoribus aequalibus "aurea aetas" laudibus celebrati sunt, animus Neronis adulescentis a Seneca philososopho flectus est. Annis sequentibus historici eum modo tyrannorum rexisse tradunt: Matrem interfecit; coniuratione Pisonis patefacta Seneca, Lucanus, Petronius mortem sibi conscicere coacti sunt; fama eum auctorem magni incendii Romae esse voluit,quod ei usui fuit cum ad urbem renovandam tum ad Domum Auream aedificandam. Crimen incendii Christianis supposuit et primam persecutionem Christianorum Romanam incitavit, qua etiam Petrus crucifictus esse traditur. Denique seditiones contra eum ortae sunt. Roma ab inimicis capta fugiens se interfecit.

Imperium Romanum annis: rubrum: 133 a.C.n.; aurantium 44 a.C.n. (res publica postrema, terrae a Pompeio et Iulio Caesare captae); flavum: 14 p.C.n. (captae ab Octaviano Augusto); viride: 117 p.C.n. (captae a imperatoribus posteris).

Mors Neronis bellum civile effecit, quo milites Romani per ordinem quattuor imperatores designaverunt, Galbam, Othonem, Vitellium et Vespasianum, quam ob rem annus 69 "Annus Quattuor Imperatorum" appellatur. Hoc speciem rei publicae redarguit: re vera imperium exercitu obtentum est.

Principes Flavii et Antonini

[recensere | fontem recensere]

Scriptores rerum gestarum Vespasianum (6979) Neronis maxime dissimilem fuisse demonstrant: virum rusticum, festivum, imperatorem iustum. Dux exercitus in oriente primum bellum Iudaicum gessit, cum imperator declaratus est. Eo regnante filius eius Titus seditionem Iudeaorum oppressit. Etiam in Germanos severe animadvertit, ut limitem Rheni firmaret, et Parthos cohibuit, exercitum in novum ordinem adduxit, fiscum replevit. Novos senatores e terris extra Italiam sitis et duces fideles designavit. Cum sit humili loco natus, auctoritatem magno opere Colossei augere studuit. Denique novam domum regnatricem constitutit: Flaviam. Post Vespasiani mortem filius eius Titus imperator factus est. Quamquam regnum eius breve fuit (7981), bona apud Romanos recordatione comprehensus est, ad quam laudem celere auxilium liberalitasque post urbes a Vesuvii eruptione deletas magni interfuit. Successor autem et frater eius Domitianus in fontibus tyrannus demonstratur. Germanos quidem pluries vicit limitemque a Rheno usque ad Danuvium munitionibus confirmavit, ut apud milites plebemque admodum acceptus esset, tamen crudelitate et modo dominandi (inter alia se "dominum et deum" appellari iussit) senatui offensus anno 96 interfectus est.

Quinque imperatores boni

[recensere | fontem recensere]

Senatus Nervae (96-98) imperium dedit, qui honoratum Germaniae gubernatorem, Traianum (98-117), adoptaverit; sic facta est domus regnatrix Antonina. Traianus primus imperator fuit qui extra Italiam (nempe in Hispania) natus est. Dux eminens fuit, qui nonnullas provincias novas cepit: Daciam, Armeniam, Arabiam, Mesopotamiam. Eo regnante, fines imperii maximum ambitum obtinuerunt, ut ab Arabia et Aegypto usque ad Scotiam et ab Mauretania usque ad Daciam pertinerent. Propter facultatem administrandi consiliaque prudentia, unus ex optimis imperatoribus aestimatur. Etiam varia instituta auxilii communis creavit, inter quae distributio cibi pro pueris pauperibus.

Cum Traianus anno 117 inopinatus mortuus esset, Hadrianus (117-138) eius cognatus successit. Secundo bello Iudaico pluribus locis (Cyrenaica, Cyprus, Babylonia) iam anno 115 orto commotus copias Romanas ex Armenia et Mesopotamia retraxit. Administrationem emendavit, vias munitionesque plures exstruxit, inter quas clarum Murum Hadriani in Britannia situm. Assidue per imperium Romanum peregrinare solebat, culturamque Graecam amabat. Quamvis seditione Barchochebae (132-135) flagrante, tamen imperium in flore fuit.

Statua Marci Aurelii. Museum Capitolii, Romae.

Post eum imperium recepit Antoninus Pius (138-161), cuius regnum tranquillissimum optima aetas Imperii dicitur. Successor eius Marcus Aurelius (161-180) in variis orbis terrarum regionibus cum hostibus bellare debuit, qui iam in fines imperii progredebantur. In oriente Parthos vicit, in provinciis septentrionalibus (Noricum, Pannonia) Marcomannos, et Quados vix repellere potuit. Cum demum superior factus est, medio in bello Vindobonae anno 180 mortuus est. His diebus saepe "philosophus in throno imperatorum" dicitur, quod stoicismum secutus est; excerpta quaedam collegit, quae nomine "Ad se ipsum" vel "Meditationes" lingua Graeca conscripta exstant.

Rerum gestarum scriptores hos quinque imperatores (Nervam, Traianum, Hadrianum, Antoninum Pium et Marcum Aurelium) bonos appellant. Filium autem et successorem Commodum (180192) sic appellari vix potest. Commodo mortuo (vel, id quod veri simile est, interfecto), praetoriani de salute rei publicae desperati auctionem habuerunt ipsius imperii. Mox legiones etiam potestatem capere volebant, et coepit bellum civile rem Romanam vastaturum.

Principes milites

[recensere | fontem recensere]
Si plus cognoscere vis, vide etiam Discrimen Tertii Saeculi.

Bello civile perfecto, imperium cepit Septimius Severus (193211), dux Libycus exercitus Danuvii. Maxima parte regni sua pugnas in limites imperii exardescentes extinguere debebat. Senatui non fidebat, quam ob rem senatoribus honores militares ademit. Etiam praetorianis non fidebat, et cohortes praetorias dissolvit. Constante stipendio instituto et disciplina relaxata fidem exercitus confirmavit—militibus permisit nuberi, et agros locaque in castra extra urbem dedit. Militibus etiam nonnulla pensa administrationis commisit, inter alia vectigalium exactio. Haec emendationes tamen nationem infirmiorem non fortiorem fecerunt, et quinque eius successores interfecti sunt quamquam exercitu placabatur. Caracalla, successor Severi, iura civium Romanum hominibus liberis omnium provinciarum anno 212 dedit. Regnum generis Severorum anno 235, Alexandro Severo interfecto.

Ruinae Valli Hadriani in Anglia septentrionali.

Exercitus nunc se putabat vicarium populi Romani et fontem et originem imperii. A 235 ad 284 milites circa viginti imperatores designaverunt qui Romam cepi potuerunt et circa triginta qui non ceperunt urbem. Modo unus ex his morte naturale obiit - ceteri sunt interfecti. Propter instabilitatem regni oeconomia Romana dilapsa est: magistratus summa tributa ad exercitus sustinendos postulabant, et agricolae pauperes servos in latifundiis vel fures fiebant. Interea terras derelictas Germani Rhenum et Danuvium transeuntes capiebant; Sassanidae limites orientales imperii fregerunt; et Palmyra se rempublicam sui potentem declaravit. Anarchia et desuetudo viarum commercium sisterunt. Pecunia pretium vel potius valorem perdidit (nummi anni 270 unam partem ex centum argenti habebant), et homines permutatione mercium uti coeperunt. Magistratus nunc non pecuniam sed merces exigebant, e.g. cibum vel arma. Paupertate etiam eruditio cultus ludi festaque minuebantur. Aureliano imperatore Romae, quae multis annis ultra moenia saeculo quarto a.C.n extensa erat, nova moenia structa sunt—indicium infirmitatis imperii.

Inscriptio Latina et Punica ad theatrum Leptis Magnae in Africa Romana (hodierna Libya).

Correctiones Diocletiani et Constantini

[recensere | fontem recensere]

Decade septima III saeculi salus oeconomica militarisque imperii convalescebat. Stabilitatem politicam retulit Diocletianus, (284305). Se aestimans omnia officia explere solum non posse Maximilianum etiam dabit imperium ut provincias occidentales regnat. Mox uterque imperator (augustus) adiutorem (Caesarem) recepit. Regnum quattuor Caesarum a Diocletiano institutum ex Graeca tetrarchia appellatur. Anno 305 Diocletianus se abdicavit imperiumque Caesari suo dedit, sed translatio imperii tranquilla non fuit, et coorta est bellum civile. Fuit victor Constantinus, qui anno 312 occidentalem annoque 324 partem imperii cepit.

Regnis Diocletiani et Constantini imperium mutata est. Exercitus est amplificatus divisusque in partes duas: limitaneos, qui fines defendebant, et comitatenses, exercitum agilem castrensem. Stabilitas communis revenit, sed cum ea instituta nova administrationis segnia et corrupta, et plures agricolae pauperes servi fiebant. Etiam religio imperii mutabatur: religio Christiana fiebat popularior, et Constantinus moriens Christianus factus est, et omnes imperatores sequentes Christiani erant, prater Iulianum Apostatam, ultimum paganum imperatorem. Anno 392 Theodosius I religionem publicam Christianam dixit, et omnes aliae vetatae sunt.

Urna cineraria liberti Tiberii Claudii Chryserotis et binarum mulierum, probabiliter eius uxoris et filiae.
Hominem damnatum pardus aggreditur in arena. Opus tessellatum ex Tunisia, saeculo tertio.

Exitum imperii occidentalis

[recensere | fontem recensere]

Anno 330, Constantinus caput imperii ad Byzantium transtulit antiquam coloniam Graecam, quam Constantinopolim nominatam tamquam Romam alteram iterum condidit. Anno 395, imperium tandem divisum est in partes ad occidentem et ad orientem solem vergentes, cuius Mediolanum et postea Ravenna illic capita erant, hic Constantinopolis. Imperium autem occidentale mox interiit. Multae enim gentes Germanicae in fines imperii invaserunt. Anno 410, Visigothi Romam ceperunt, ut quae urbs octingentos annos incolumis steterat, ea diriperetur. Eodem anno Honorius Augustus (qui ab anno 395 ad annum 423 regnavit) Britanniam praesidiis privavit, ita ut mox illa provincia a Saxonibus occuparetur. Postea imperio vix ulla victoria fuit, licet anno 451 Romani cum quibusdam gentibus Germanicis foederatis incursionem Hunnorum ducisque eius populi Attilae in Galliam factam repellerent. Post quattuor autem annos Vandali, qui in Africa Septentrionali consederant, Romam ipsam exspoliaverunt. Denique anno 476 imperium Romanum perditum est, cum dux ex populo Germanorum natus Odoacer Romulus Augustus principe regno depulso regem Italiae se declaravit.

In partibus orientalibus saeculum quintum tranquillius fuit: Hunni quidem Gothique regiones Europaeas vastaverunt, sed Asia, Aegyptus, et Syria intactae manserunt. Imperium Romanum Orientale, postea Byzantinum appellatum, Occidentali mille annis supervixit.

In medio quod dicitur aevo, sane Sacrum Imperium restitutum est, quod postea Sacrum Imperium Romanum et saeculis quinto decimo et sexto decimo Sacrum Imperium Romanum nationis Germanicae nominatum anno denique 1806 extinctum est.

  1. Suetonius: Divus Augustus, 7.
  2. Ennius, ann. fr. 500 (Vahlen)
  3. Ov. trist. 2,207. - Quid "carmen et error" accurate significet, nescitur, forsitan Artem amatoriam et conscientiam coniurationis aut criminis.
  4. Fons vocis est Aurelius Victor, liber de caesaribus 5.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Abbott, Frank Frost. 1901. A History and Description of Roman Political Institutions. Elibron Classics. ISBN 0543927490.
  • Adena, L. 2008. The 'Jesus Cult' and the Roman State in the Third Century. Clio History Journal.
  • Bury, John Bagnell. 1913. A History of the Roman Empire from its Foundation to the death of Marcus Aurelius. ISBN 9781436734165.
  • Churchill, Winston. 1998. A History of the English-Speaking Peoples. Cassell. ISBN 0304349127.
  • Christ, Karl. 2009 (6. ed., bibliographia ad tempus editionis continuata). Geschichte der Römischen Kaiserzeit. Von Augustus bis zu Konstantin. Monaci: Beck. ISBN 9783406596131. (Optima, ut multi arbitrantur, imperii Romani descriptio linguae Theodiscae.)
  • Crook, J. A. 1967. Law and Life of Rome, 90 BC–AD 212. ISBN 0801492734.
  • Dahlheim, Werner. 2003. Geschichte der Römischen Kaiserzeit. Ed. tertia, retractata et amplificata. Monaci: Oldenbourg. ISBN 3486496735. (Descriptio brevior, parte investigativa ac bibliographia ampla addita.)
  • Dudley, Donald R. 1985. The Civilization of Rome. Ed. 2a. ISBN 0452010160.
  • Ferrill, Arthur. 1988. The Fall of the Roman Empire: The Military Explanation. Londinii: Thames and Hudson. ISBN 0500274959.
  • Freeman, Charles. 1999. The Greek Achievement: The Foundation of the Western World. Novi Eboraci: Penguin. ISBN 0670885150.
  • Garzetti, Albino. 1974. From Tiberius to the Antonines. Londinii.
  • Gibbon, Edward. 17761789. The History of the Decline and Fall of the Roman Empire.
  • Goldsworthy, Adrian. 2000. The Punic Wars. Cassell & Co. ISBN 0304352845.
  • Goldsworthy, Adrian. 2003. In the Name of Rome: The Men Who Won the Roman Empire. Weidenfield and Nicholson. ISBN 0297846663.
  • Goldsworthy, Adrian. 2003. The Complete Roman Army. Londinii: Thames and Hudson. ISBN 0500051240.
  • Grant, Michael. 1993. The History of Rome. Faber and Faber. ISBN 057111461X.
  • Isaac, Benjamin. 1992. "The Limits of Empire: the Roman Army in the East" Oxoniae: Oxford University Press. ISBN 0-19-814926-3.
  • Johne, Klaus-Peter, ed. 2008. Die Zeit der Soldatenkaiser: Krise und Transformation des Römischen Reiches im 3. Jahrhundert n. Chr. (235–284). Berolini: Akademie Verlag.
  • Kienast, Dietmar. 1990 (3. ed. 2004). Römische Kaisertabelle. Grundzüge einer römischen Kaiserchronologie. Darmstadiae: Wissenschaftliche Buchgesellschaft. ISBN 3534182405.
  • Lintott, Andrew. 1993. Imperium Romanum: Politics and administration. ISBN 0415093759.
  • Luttwak, Edward. The Grand Strategy of the Roman Empire. Johns Hopkins University Press. ISBN 0-8018-2158-4.
  • Millar, Fergus. 1977. The Emperor in the Roman World (31 BC–AD 337). Londinii.
  • Potter, David S., ed. 2006. A Companion To The Roman Empire. Oxoniae: Blackwell. ISBN 0-631-22644-3. (Collatio commentationum, quibus imprimis fontes ac res culturales, oeconomicae socialesque tranctantur.)
  • Reid, T. R. 1997. The World According to Rome. National Geographic 192 (2): 54––83.
  • Santosuosso, Antionio. 2001. Storming the Heavens: Soldiers, Emperors and Civilians in the Roman Empire. Westview Press. ISBN 081333523X.
  • Sommer, Michael. 2009. Römische Geschichte II. Rom und sein Imperium in der Kaiserzeit. Stuttgardiae: Kröner.
  • The Cambridge Ancient History. 1977 (2. ed.). Vol. 10–12. (Vol. 13-14 de Antiquitate Posteriore agunt.)

Nexus interni

De imperio ipso

[recensere | fontem recensere]

De temporibus anterioribus et posterioribus

[recensere | fontem recensere]

De rebus variis

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Imperium Romanum spectant.
Aetates

ExordiumMonarchiaRes Publica ImperiumRuina et lapsus Imperii Imperium Romanum OccidentaleImperium Byzantinum

Constitutiones

HistoriaAetas regum Res PublicaImperium Romanum

Administratio

SenatusComitia (Curiata, Centuriata, Tributa, Concilia plebis) • Curia HostiliaForumCursus honorumLegatusDuxOfficium PraefectusVigintisexviriLictorMagister militumImperatorPrinceps senatusPontifexAugustusCaesarTetrarchiaProvincia

Magistratus

Tribunus plebis(Tribuni aerariiTribuni militumTribuni militum consulari potestateTribunus Celerum)QuaestorAedilisPraetorConsulCensorProconsul GubernatorDictatorMagister equitumDecemviri legibus scribundisTribuni militum consulari potestateTriumvirRexInterrex

Leges

Lex XII TabularumCivis Romanus sumAuctoritasImperiumStatusIudiciaConstitutio AntoninianaEdictum Domitiani de excidendis vineis

Societas

PatriciiPlebsSecessio plebisOrdo EquestrisGensTribusPraenomina Romana antiquaMulieresMatrimoniumServitusLiberti

Exercitus

Legio Limes

Cultura

CalendariumMedicinaTheatrumArs coquinaria ScholaLitteraeArsMusicaArchitecturaReligio (ExsequiaePersecutionesCultus imperatorius)MythologiaChristianismus in imperio romanoThermaeForumSPQRVestimentaFesta(CarmentaliaFloraliaLemuraliaLupercaliaPariliaSaturnalia)CircusVinumMeretricesLinguae

Technologia

Numeri RomaniArithmeticaAbacusViae RomanaePontesAquae ductiMetallurgiaCloaca Maxima

Oeconomia

AgriculturaMercaturaAerariumNummi

Lingua Latina

ArchaicaClassica sive aureaPostclassica sive argenteaSermo vulgarisMediaevalisHumanisticaLingua NeolatinaLingua Latina scientificaLingua Latina EcclesiasticaLinguae Romanicae

Scriptores praecipui

ApuleiusCatullusCiceroQuintus Curtius RufusHoratiusIulius CaesarIuvenalisLiviusLucretiusOvidiusPetroniusPlautusGaius Plinius SecundusGaius Plinius Caecilius SecundusPropertiusSallustiusSenecaSuetoniusTacitusVergiliusVitruvius

Indices

AnnalesConsules rei publicae Consules sub principatu electorumDii Graeci cum paribus deis Romanis EtruscisqueDioecesesGentes RomanaeGubernatores provinciarum RomanarumImperatoresOppida et urbesHomines illustriProvinciae(Provinciae Rei PublicaeProvinciae ImperiiProvinciae Imperii DiocletianiTabula successionis provinciarum Romanarum) RegesRegiones Italicae AugustaeAntiquae viae