Jump to content

Antonius Lavoisierius

E Vicipaedia
Redactio 18:01, 26 Augusti 2023 a conlatore LilyKitty (disputatio | conlationes) facta (de hominibus septaginta duobus in inscriptionibus Turris Eiffeliae celebrati)
(diff) ← Redactio superior | Redactio novissima (diff) | Redactio recentior → (diff)
Antonius Laurentius Lavoisier et Maria uxor ab Iacobo Ludovico David picti (anno 1788).

Antonius Laurentius Lavoisierius[1] (Francogallice Antoine Laurent de Lavoisier; Lutetiae die 26 Augusti 1743 natus; ibidem capite damnatus die 8 Maii 1794) fuit chemicus Francicus, qui praesentis chemicae inventorem fuisse putatur. Fuit sodalis Academiae Scientiarum Francicae et Academiae Francicae. Praeterea est unus e septaginta duobus hominibus quos Turris Eiffeliae effigies commemorat.

Lavoisierius probavit phlogiston non necesse esse ad combustionem rerum explanandam; revera invenit oxygenium, quo res quae ad combustionem pertinebant explanari possunt.

  1. Novi commentarii societatis regiae scientiarum Gottingensis, Vol. VII (1776), p. 84.

Nexus interni

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Antonium Laurentium Lavoisierium spectant.