Jump to content

Eucharistia

E Vicipaedia
Redactio 12:09, 7 Iulii 2023 a conlatore Utilo (disputatio | conlationes) facta (+bibl., nexus externi)
(diff) ← Redactio superior | Redactio novissima (diff) | Redactio recentior → (diff)
Sacrificium Sanctum offertur in ecclesia Sanctissimae Trinitatis, Romae
De eucharistiae sacramento venerabili atque sanctissimo, 1655

Eucharistia (ex Graeco εὐχαριστία 'gratiarum actio'), etiam Communio Sancta, Sacramentum Mensae, Sacramentum Beatum, Coena Domini, Missa, Sancta Missa, et alia nomina appellata, est sacramentum quod commemoratio Ultimae Cenae late habetur, cibi extremi quem Iesus Christus suique inter se communicaverunt antequam ipse in custodiam datus est et postremo crucifixus est.

Hoc sacramentum in ecclesiis Catholica Romana, Anglicana, et alii ecclesiis sacramentalibus est gravissimum sacramentum, quo Christus se Patri victimam offert, suam in cruce cruens Sacrificium sine effusione sanguinis praesentans.

Hoc sacramentum originem accepit ab actu Iesu in Ultima Cena, cum panem vinumque acceperit, suis mandans: "hoc facite in meam commemorationem." Eucharistiae tamen institutio in sacrificiis Veteris Testamenti praefiguratur, et notum est factum in eius praedicatione, mirabiliter in capitulo sexto Evangelii Ioannis, cum dicit: "Nisi manducaveritis carnem Filii hominis et biberitis eius sanguinem, non habetis vitam in vobismetipsis."[1] Multae ecclesiae igitur Christianae semper vinum panemque in memoriam Christi Passionis accipiunt, quae in Domini corpus sanguinemque verti confitentur. Ergo Eucharistia aut Sanctissimum Sacramentum species quoque consecratae nominantur, quae post missam adservantur. Celebratio Eucharistiae praecipuam liturgiae sacramentalis partem vitae ecclesiae format, cum aliis sacramentis initiationis Christianae, baptismo et confirmatione, stricte conligata est, quia initiatio Christiana per Eucharistiam concluditur. Modus celebrandae Eucharistiae per saecula Christiana copiosas formas habet, tam in oriente quam in occidente, sed semper actio Christi in ultima coena praesens fieri creditur.

Nomen eucharistiae ("gratiarum actio") ex eo intellegitur fideles in missa gratias Deo pro dono tam iucundo agere. Verba Graeca eucharistein (Lc 22,19; 1 Cor 11,24) et eulogein (Mt 26,26; Mc 14,22) benedictiones Iudaicas revocant in memoriam quae — praesertim in convivio — Dei proclamant opera: creationem, redemptionem et sanctificationem.[2]

Eucharistia est sacramentum vivorum quod solum ab eis qui sunt in statu gratiae et quorum anima non a peccato mortali gravatur assumi potest.

Sunt tamen theologi moderni ut Alanus Guillaume qui eucharistiam etiam ut sacramentum mortuorum reputent, quippe quod peccata absolvat: "sacramentum quod peccata remittit est Eucharistia" ut scribit[3].

Nexus interni

  1. Io. 6:53.
  2. Cf. Catechismus Catholicae Ecclesiae, cap. 1328.
  3. Alanus Guillaume, Le détroit de silence. Un croyant face à la mort, éditiones Salvator, Mulhouse, 1982. Cum praefatione R. D. Leroy e Societate Iesu. p. 98 sub nota 61.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]

Exegesis Novi Testamenti

[recensere | fontem recensere]
  • Schröter, Jens (2006). Das Abendmahl. Frühchristliche Deutungen und Impulse für die Gegenwart (= Stuttgarter Bibelstudien 210). Stuttgardiae. ISBN 3-460-03104-2.

Ecclesia Catholica

[recensere | fontem recensere]
  • Meßner, Reinhard (2001). Einführung in die Liturgiewissenschaft, cap. 3: Die Eucharistie (Schöningh, UTB 2173), Paderbornae. ISBN 3-8252-2173-3.

Ecclesia Orthodoxa

[recensere | fontem recensere]
  • Schmemann, Alexander (2005). Eucharistie. Sakrament des Gottesreichs. Friburgi. ISBN 3-89411-388-X.

Ecclesiae Evangelicae

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad eucharistiam spectant (Eucharist, Communion).