Tabula picta
Appearance
Tabula picta vel simpliciter tabula[1] est imago in chartam, linteum vel aliam materiam applicatam quae ut genus artis ad artem oculorum, accuratius ad picturam pertinet.
Secundum definitionem hodiernam tabula picta a delineatione differt, quod colores, antequam applicantur, miscentur. Excipitur ab hac definitione xerographia, ubi pigmenta in ipso linteo albo vel aliqua alia materia componuntur.
Ad tabulas pingendas tribus rebus opus esse solet:
- materia, in qua tabula pingitur (lignum diu reconditum, linteum, charta, rarius vitrum aut metallum); materia plerumque creta sublinitur.
- Pigmentum, quod usque ad saeculum 19 ex rebus naturalibus ut puta plantis aut gemmis profectum est.
- Ligamentum (oleum linteum, gluten), quod colores colligat.
Imagines
-
Tabula sepulcralis Crocodilopolitana, Aegyptus, colores cerei in ligno applicati, saec. 2 exeunte
-
Guilielmus Claeszoon Heda: Natura mortua cum placenta moris rubi facta, 1631
-
Andreas Puteus: Triumphus Sancti Ignatii, 1685
-
Ioannes Antonius Canal: Aspectus canalis Venetiarum prope cathedralem Sancti Marci, 1735
-
Caspar David Friedrich: Gradus aetatis, um 1834
Bibliographia
- Knut Nicolaus: DuMonts Handbuch der Gemäldekunde, DuMont Literatur und Kunstverlag, Coloniae Aggripinae 2003, ISBN 3-8321-7288-2
- 1000 Gemälde – digitale Gemäldesammlung, Directmedia Publishing GmbH, Berolini 2002, Digitale Bibliothek, ISBN 3-932544-95-1.
Vide etiam
- Imago
- Pictura in pariete facta
- Opus tectorium
- Pictura topiaria
- Pictura olearia
- Natura mortua
- Effigies
- Effigies sui ipsius
- Tabulae sepulcrales Crocodilopolitanae
- Minuta tabula
Weblinks
Vicimedia Communia plura habent quae ad tabulas pictas spectant. |