Jump to content

Vitulus aureus

E Vicipaedia
Redactio 17:43, 16 Martii 2022 a conlatore Utilo (disputatio | conlationes) facta (Paginam instituit, scribens 'thumb|[[Nicolaus Poussin: ''Adoratio vituli aurei'' (1633–1634)]] '''Vitulus aureus''' fuit, ut in Bibliis in libro Exodus (Ex 32,1–29) narratur, simulacrum, quod Israëlitae in deserto, postquam Aegyptum reliquerunt, ex ornatu aureo conflaverunt, dum Moysi duci eorum a Deo JHVH in monte Sinai Thora cum decalogo re...')
(diff) ← Redactio superior | Redactio novissima (diff) | Redactio recentior → (diff)
Nicolaus Poussin: Adoratio vituli aurei (1633–1634)

Vitulus aureus fuit, ut in Bibliis in libro Exodus (Ex 32,1–29) narratur, simulacrum, quod Israëlitae in deserto, postquam Aegyptum reliquerunt, ex ornatu aureo conflaverunt, dum Moysi duci eorum a Deo JHVH in monte Sinai Thora cum decalogo relevata est. Narratio ficticia clare demonstrat, quam difficile fuerit inter gentes idola colentes ad cultum sine imaginibus transire.

Narratio a saeculo 8 repetit, cum in locis sacris regni Israel septentrionalis simulacra forma vitulorum collocata (I Reg 12,28-30), quae praesentiam potentiamque Dei aliorum deorum illius temporis ac regionis modo repraesentarent, a prophetis vituperata sunt (Os 8,4-6). Opus Deuteronomicum tempore exsilii Babylonici et postea confectum venerationem horum simulacrorum, quae "peccatum Ierobeam“ (I Reg 13,34 et saepius) appellatur, causam interitus regni septentrionalis (722 a.C.n.) fuisse affirmat. Narratio aetiologica in Ex 32 Israelitas monet, ne a Deo JHVH deficerent ac interirent.

Narratio in Ex 32

  • 1 Videns autem populus quod moram faceret descendendi de monte Moyses, congregatus ad Aaron dixit: “ Surge, fac nobis deos, qui nos praecedant; Moysi enim, huic viro, qui nos eduxit de terra Aegypti, ignoramus quid acciderit ”.
  • 2 Dixitque ad eos Aaron: “ Tollite inaures aureas de uxorum filiorumque et filiarum vestrarum auribus et afferte ad me ”.
  • 3 Fecitque omnis populus, quae iusserat, deferens inaures ad Aaron.
  • 4 Quas cum ille accepisset, formavit stilo imaginem et fecit ex eis vitulum conflatilem. Dixeruntque: “ Hi sunt dii tui, Israel, qui te eduxerunt de terra Aegypti! ”.

Moyses iratus de monte descendens audit "clamorem cantatantium", cum ad castra appropinquat "vidit vitulum et choros."

  • 19b iratusque valde proiecit de manu tabulas et confregit eas ad radices montis.
  • 20 Arripiensque vitulum, quem fecerant, combussit et contrivit usque ad pulverem, quem sparsit in aquam et dedit ex eo potum filiis Israel.

Vide etiam

Bibliographia

  • Alexandra Grund (2014). Verfehlter Gottesdienst, andere Götter, Kultbilder – Grundformen der Religionskritik im Alten Testament. In: Marco Hofheinz, Raphaela J. Meyer zu Hörste-Bührer (ed.): Theologische Religionskritik: Provokationen für Kirche und Gesellschaft. Neukirchener Verlag, Neukirchen-Vluyn. ISBN 3-7887-2779-9, p. 34–62.
  • Angelika Berlejung (1998). Die Theologie der Bilder: Herstellung und Einweihung von Kultbildern in Mesopotamien und die alttestamentliche Bilderpolemik. Vandenhoeck & Ruprecht, Gottingae. ISBN 3-525-53308-X.
  • Joachim Hahn (1981). Das „Goldene Kalb“. Die JHWH-Verehrung bei Stierbildern in der Geschichte Israels. Peter Lang, Francofurti ad Moenum. ISBN 3-8204-8657-7.

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad vitulum aureum spectant.

+