Jump to content

Atia (Augusti mater)

E Vicipaedia
Redactio 17:33, 8 Ianuarii 2018 a conlatore Marcus Terentius Bibliophilus (disputatio | conlationes) facta (Fontes)
(diff) ← Redactio superior | Redactio novissima (diff) | Redactio recentior → (diff)

Atia (mortua 43 a.C.n.) fuit filia M. Atii Balbi et Iuliae, sororis C. Caesaris dictatoris futuri. C. Octavio nupsit, qui ex ea genuit filiam Octaviam filiumque Gaium Octavium, imperatorem Augustum futurum. Marito mortuo Atia L. Marcio Philippo nupsit. Ipso filio consule (inter Augustum et Novembrem) obiit atque funere publico honorata est[1].

Gens Atia Aricia oriunda erat[2]. Pater Atiae, Marcus Atius Balbus vir praetorius a Cicerone[3] dicitur. Nihilominus Marcus Antonius ceterique adversarii Augusto maternam originem humilem exprobrare solebant[4].

De somniis ominosis

[recensere | fontem recensere]

Inter omina imperii Augusti somnia quaedam Atiae referuntur. Nam paulo ante partum dormienti ei intestina sua visa sunt usque ad caelum efferri atque super orbem terrarum explicari. Item cum quadam nocte intra templum Apollinis obdormisset et somniasset serpentem ad sese inrepsisse et paulo post recessisse, postque novem menses Augustus natus esset, Apollo ipse eum genuisse a quibusdam credebatur[5]. Quae omnia an fide digna sint, benignus lector viderit. Certe post rem actam excogitata vel saltem aucta esse potuerunt.

  1. Suetonius, Aug. 61. Dio Cassius 47.17.
  2. Suetonius, Aug. 4. Cicero, Phil. III,15.
  3. Phil. III,16.
  4. Suetonius, Aug. 4.
  5. Suetonius, Aug. 94. Dio Cassius 45.1. Uterque auctor eadem narrat, fortasse e prodigiorum collectaneo ducta.

Si vis plura legere...

[recensere | fontem recensere]
  • Stella Bertrand-Ecanvil, 'Présages et propagande idélogique : à propos d'une liste concernant Octavien Auguste', Mélanges de l'Ecole française de Rome. Antiquité 1994(106) : 487-531 Hic legere potes
  • Petrus Grandet, 'Les songes d'Atia et d'Octavius. Note sur les rapports d'Auguste et de l'Égypte', Revue de l'histoire des religions 1986(203) : 365-379 Hic legere potes
  • Michael J. G. Gray-Fow, "A Stepfather's Gift: L. Marcius Philippus and Octavian" in Greece & Rome 2a ser. vol. 35 (1988) pp. 184-199
  • Annie Vigourt, Les présages impériaux d'Auguste à Domitien. Parisiis : De Boccard, 2001. ISBN 2-7018-0146-X Recensio critica