Genus (grammatica Latina)
Appearance
Genus indicat nomen substantivum esse aut masculinum (m.), aut femininum (f.), aut neutrum (n.).
Genus nominis substantivi etiam est genus nominis adiectivi. Ergo villa antiqua (f.), dominus antiquus (m.), templum antiquum (n.).
- Genus verbi saepe est idem ac sexus.
- Ergo feminae, mulieres, puellae, ancillae, servae sunt femininae.
- Quia deae urbium sunt femininae, nomina urbium etiam sunt feminini generis, ergo Roma, Neapolis, Massilia.
- Etiam villa, domus, culina sunt feminini generis, quia a matrona reguntur.
- Etiam arbores sunt feminini generis, ergo arbor alta, fagus alta, quercus antiqua.
- Etiam territoriae sunt feminini generis, ergo Gallia, Italia, Africa, Hispania, Germania, Britannia, Aegyptus, Corinthus.
- Etiam insulae sunt feminini generis, ergo Sicilia, Elba, Creta, Rhodus.
- Ergo homo, vir, dominus, deus, servus sunt masculini generis.
- Neutrum est quod nec masculinum nec femininum, ut
Genus indicat verbum temporale quoque, aut activum aut passivum, aut (secundum grammaticos antiquos) neutrum aut deponens. Linguis hodiernis, solemus hoc genus "vocem" dicere.
Haec stipula ad linguam vel ad linguisticam spectat. Amplifica, si potes! |