Mare Beringianum
Mare Beringianum,[1][2] vel Mare Beringense,[3] est Oceani Pacifici mare in margine positum,[4][5] in pelve aquae altae consistens quae per angustum clivum in aquam humiliorem supra pluteos continentales elevatur.
Paeninsula Alascana Mare Beringianum a Sinu Alascana separat. Mare circa duo milliones chiliometrorum quadratorum areae superficialis tegit, ad orientem et boreorientem ab Alasca, ad occidentem a Siberia et Paeninsula Camtschatica[6] Russiae, ad meridiem a Paeninsula Alasca et Insulis Aleutianis, et ad septentrionem a Freto Beringiano finitum, quod Mare Beringianum cum Mari Chukchiensi Oceani Arctici coniungit. Sinus Bristolensis est pars Maris Beringiani quae Paeninsulam Alascanam ab Alasca continentali separat.
Mare Beringianum ex Vito Bering appellatur, navigatore Danico pro Russia merente, qui anno 1728 fuit primus Europaeus qui id, ab Oceano Pacifico ad septentriones ad Oceanum Arcticum navigans, penitus exploravit.
Oecosystema Maris Beringiani opes naturales intra iurisdictiones Civitatum Foederatarum et Russiae comprehendit, cum aquis internationalibus in medio oceano (Donut Hole Anglice appellatis).[7] Permutatio fluminum oceanicorum, glaciei marinae, et caeli status oecosystema forte feraxque efficit.
Historia
Plurimi eruditi putant maris aequor per recentissimum aevum glaciale fuisse tam humile quam homines et alia animalia ab Asia ad Americam Septentrionalem trans quod nunc est Fretum Beringianum pede migrare possent. Haec doctrina "pons terrestris Beringianus" usitate appellatur, et a nonnullis primum aditus hominum in Americas existimatur.
Adest in Mari Beringiano parva Laminae Kula pars. Lamina Kula est vetus lamina tectonica, quae per aevum Triassicum sub Alascam subducta est.
Geographia
Ambitus
Societas Hydrographica Internationalis fines Maris Beringiani sic definit:[8]
- Ad septentriones. Fines meridiani Maris Chuckchiensis (Circulus Arcticus inter Siberiam et Alaskam).
- Ad meridiem. Linea quae a Puncto Kabuch (54°48′N 163°21′W / 54.8°N 163.35°W) in Paeninsula Alascana, per Insulas Aleutianas ad meridianissimas Insulas Komandorskianas usque ad Caput Camtschatca extendit, ut omnes aquae angustae inter Alascam et Camtschatcam in Mari Beringiano comprehendantur.
Insulae
Inter insulas Maris Beringiani sunt:
- Insula Hagemeister
- Insula Karaginsky
- Insula King
- Insula Nunivak
- Insula Sancti Laurentii
- Insula Sancti Matthaei
- Insula Sledge
- Insulae Komandorskianae, inter quas Insula Beringiana
- Insulae Diomedis
- Insulae Pribilof
Regiones
Inter regiones Maris Beringiani sunt:
Mare Beringianum sedecim valles submarinas comprehendit, inter quas insigniter Valles Zhemchug, maxima orbis terrarum valles submarina.
Oecosystema
Inclinatio plutei Maris Beringiani est praecipuus productionis primariae? agitator in Mari Beringiano.[9] Haec zona, ubi humilior pluteus continentalis in Pelvem Aleutianarum Septentrionalium descendit, etiam "Cingulum Viride" appellatur.
Alius productionis agitator in Mari Beringiano est glacies marina tempestiva, quae vere florescentiam phytoplanctonis partim impellit. Glacie marina per tempus liquefacta, aqua salinitatis minoris in medias aliasque plutei regiones influit, stratificationem effectusque hydrographicos efficiens, qui vicissim productivitatem movent.[10]
Biodiversitas
In Mari Beringiano habitant nonnulla orbis terrarum animalia fera quae multum valent. Hae aquae sustinent multas cetaceorum species periclitatas, inter quas Balaena mysticetus, Balaenoptera musculus, Balaenoptera physalus, Balaenoptera borealis, Megaptera novaeangliae, Physeter macrocephalus, et Eubalaena japonica, rarissimum orbis terrarum cetaceum. Inter alia mammalia marina magni momenti sunt Odobenus rosmarus, Eumetopias jubatus, Callorhinus ursinus, Delphinapterus leucas, Orcinus orca, Ursus maritimus.
Marinis orbis terrarum avibus, Mare Beringianum maximi momenti est. Plus quam triginta species avium marinarum et circa 20 milliones singularum in regione Maris Beringiani nascuntur. Inter species conspicuarum avium marinarum sunt Fratercula cirrhata, Phoebastria albatrus (periclitata), Somateria fischeri, et Rissa brevirostris. Multae harum specierum sunt unicae in hac regione, quae eis uberissimam praebet habitationem, praesertim secundum marginem plutei et in aliis regionibus victu sursum consurgente copiosis, sicut valles Pribilof, Zemchung, Pervenets.
Duae species in Mari Beringiano vernaculae, Hydrodamalis gigas et Phalacrocorax perspicillatus, sunt ob nimium usum? humanum exstinctae. Praeterea, Branta canadensis asiatica, parva Brantae canadensis subspecies, ob nimium venationis et introductionem rattorum in eorum insulas nasciendi emortua est.
Mare Beringianum multas piscium species sustinet. Nonnullae piscium species magna et pretiosa cetaria commercii sustinent. Inter pisces commercii sunt sex species Oncorhynchi Pacifici, atque species Theragra chalcogramma, Paralithodes camtschaticus, Gadus macrocephalus, Hippoglossus stenolepis, Limanda aspera, Sebastes alutus, Anoplopoma fimbria.
Biodiversitas piscium est magna, et saltem 419 species piscium ex Mari Beringiano a piscatoribus relatae sunt.
Piscatus
Mare Beringianum est locus celebratissimus pro cetariis feracissimis utilibusque piscium, sicut Lithodidae,[11] Chionoecetes, Salmonidae Sinus Bristolensis, Pollachius, et alii pisces soli?.[12] Haec cetaria ubertati Maris Beringiani per involutum rete cibarium haud intellectum confidunt. Continua horum cetariorum vita oecosystema intactum, sanum, productivumque requirit.
Piscatus pro commercio est res magni momenti in Mari Beringiano, quo maximae orbis terrarum societates cibi marini utuntur ut pisces conchasque producant. In Civitatibus Foederatis, cetaria commercii circa $1 billionem cibi marini, in Russia circa $600 milliones per annum capiunt.
Mare Beringianum etiam est medius Lithodidarum Chionoecetumque temporum Alascanorum locus, decapodorum quae in Deadliest Catch, programmate televisifico Canalis Inventionis, enarrantur. Captiones ex aquis Alascanis sunt dimidium captionis piscium concharumque annuae Civitatum Foederatarum.
Mutatio
Ob mutationes quae in Arctica fiunt, futura climatis oecosystematisque Maris Beringiani evolutio est dubia.[13] Haec est quaestio symmetrica: mutatio climatis oecosystemata impellit, atque oecosystemata vicissim sunt signa mutationis climatis.
Vide etiam
Notae
- ↑ Petrus Lucusaltianus Latinophilus, Lexicon Latinum Hodiernum vel Vocabularium Latinitatis Huius Aetatis: Pars Geographica, ed. 9a electronica, 10 Martii 2012 (Lentiae ad Danuvium), p. 10.
- ↑ Multis speciebus est epitheton beringian-; e.g., annelidum Asclerocheilus beringianus, gastropus Ancistrolepis beringianus, mammale Alopex beringianus; poriferum Farrea beringiana, bivalve Anodonta beringiana, papilio Feltia beringiana ; fungus Pucciniastrum beringianum, poalis Eriophorum beringianum, piscis Stelgistrum beringianum. Est etiam varietas Ursus arctos beringianus.
- ↑ Sunt multa taxa quibus est epitheton beringens-.
- ↑ M. J. R. Fasham (2003). Ocean Biogeochemistry: The Role of the Ocean Carbon Cycle in Global Change. Springer. p. 79.. ISBN 978-3-540-42398-0
- ↑ McColl, R. W. (2005). Encyclopedia of World Geography. Infobase Publishing. p. 697.. ISBN 978-0-8160-5786-3
- ↑ Vide epitheton speciei Paralithodis camtschaticae.
- ↑ "North Pacific Overfishing (DONUT)". Trade Environment Database. American University
- ↑ "Limits of Oceans and Seas, 3rd edition". International Hydrographic Organization. 1953
- ↑ A. M. Springer, C. P. McRoy, et M. V. Flint, The Bering Sea green belt: shelf-edge processes and ecosystem production, Fisheries Oceanography 5 (1996), 205-223.
- ↑ J. D. Schumacher, T. J. Kinder, D. J. Pashinski, et R. L. Charnell, "A structural front over the continental shelf of the eastern Bering Sea," Journal of Physical Oceanography 9 (1979):79–87.
- ↑ Red King Crab, Paralithodes camtschaticus Alaska Fisheries Science Center. Nexus accessus 7 Aprilis 2007.
- ↑ Bering Climate, apud www.beringclimate.noaa.gov.
- ↑ http://www.arctic.noaa.gov/detect.
Nexus externi
- Clima et Oecosystema Maris Beringiani, apud www.beringclimate.noaa.gov
- "Groundfish fisheries and harvest, 2005," apud library.state.ak.us
- "North Pacific Ocean theme page," apud www.pmel.noaa.gov
- Pellicula de investigatione Maris Beringiani, apud www.pbs.org
- Tabula nautica Maris Beringiani (partis meridianae), apud coastmariner.com