Lucius Annaeus Seneca minor
Hoc articulum est de homine literato romano Seneca.
Lucius Annaeus Seneca, aut Seneca minor, natus Cordubae quarto anno ante Christum natum, mortuus sexagesimo quinto anno post Christum natum, philosophus fuit virque rerum civilium nec non et poeta. Ab anno quadringesimo octavio factus est educator Divi Imperatoris Neronis, cui plura consilii causa scripsit opera, inter quae, cur sapienter agat imperator, qui clementia utitur (De Clementia). Ipse autem serius Senecam Pisonis coniurationis particeps fuisse suspicatus est, ideoque eum iussit semet interficere.
Lucius Annaeus Seneca in Hispania Helviae et Marco Annaeo Senecae (Seneca maior) natus est filio secundo; pater erat opulentus rhetor. Lucii frater natu maior fuit Gallio, proconsul in Achaia, ubi anno fere quinquagesimo tertio Apostolum Paulum convenit. Seneca minor avunculus fuit poetae Lucani, discipulusque Epicteti, stoici graeci qui vixit primo saeculo post Christum natum, cuius thema "sustine et abstine" erat.
Divo Claudio Imperatore, Seneca anno quadringesimo primo adulterii cum Livilla, soror Caligulae, argutus est ideoque Corsicam in exilium missus. Post Claudii matrimonium cum Agrippina minore a. quadringesimo nono, ab ipsa educatore Neronis Romam revocatus ut anno quingesimo quarto, postquam Nero ad regnum pervenerat, una cum Sexto Afranio Burro praefecto praetorii consiliarius Caesaris fiat.
Anno sexagesimo quinto Seneca incusatus est una cum Pisone necatum Neronis coniuravisse. Sine facto iudicio a Nerone ad mortem sibi conciscendum coactus est. Adsentibus amicis arterias secavit. Tacitus renuntiavit de morte Senecae Pompeiaeque Paulinae, quae ipsi in mortem secuta erat.
De Operibus Suis
Generatim dicendum est Senecae non tantum interfuisse theorias excogitare, sed opera, quae ad vitam fingendam utilia essent. Orationes autem, quibus celeberrimus suo tempore factus erat, omnino perditae sunt. Etiam commercium epistularum ei ascribitur cum Apostolo Paulo, quod Hieronymum adduxerat ad Senecam ut sanctum Christiana fidi habendum. Modus autem vivendi Senecae contrarius fuit postulationibus honestis operum suorum. Genus eius scribendi breve et acutum, cupit lectorem stupere, itaque studium eius incendere. Solet Antithesi (contrario) uti Metaphoraque (translatione).
Continet opus Senecae Saturam, scriptum de tempestate, varia de philosophia scripta, centum et viginti quattuor epistulas, quae sunt de quaestionibus ad mores pertinentibus, decem tragoedias. Senecae interpretatio de philosophia stoica magnum momentum habuit ad progressum moralis partis pilosophiae. Spectacula eius magnopere formas dramatum Renascentiae constituerunt, praesertim in Anglia saeculo sedecimo Elizabetha Regina.
Selecta Operum Senecae
- Apocolocyntosis divi Claudii ("decucurbitatio" (adlusio) Caesaris Claudii a Seneca)
- Naturales quaestiones
- Dialogi
- De Providentia
- De Constantia Sapientiis
- De Ira
- De Consolatione ad Marciam
- De Vita Beata
- De Otio
- De Tranquillitate Animi
- De Brevitate Vitae - quo in scripto Seneca exponit, quod quaeque pars vitae satisfaciens sit, si modo sapienter vivatur
- De Consolatione ad Polybium
- Ad Helviam matrem
- De Clementia (ad Neronem)
- De Beneficiis
- Epistulae morales - ad Lucilium collectio centum viginti quattuor epistularum de quaestionibus ad mores pertinentibus
- Decem Tragoediae
- Hercules Furens
- Troades
- Medea
- Phoenissae
- Hercules Oetaeus
- Phaedra
- Aganiemno
- Thyestes
- Oedipus
- Octavia (forsitan ei modo ascriptum)
Seneca Philosophus
Seneca studuit quaestionibus modi honeste vivendi partive morali philosophiae. Tranquillitatem stoicam summam virtutem putavit. Una cum Divo Marco Aurelio Ciceroneque est maximi momenti inter Stoicos romanos. Putavit officium suum servandum hominibus emolumento esse. Ita ut scripserat, vivendo studuit. Ideo tamquam ditissimus erat, modeste vixit, nam modo aquam bibit, paulum edit, super culcitam duram dormivit. Divitia sua ei non visa est contraria stoicae doctrinae suae. Dixit sapientem non pauper esse debere, dum divitias probe meruisset. Ceterum necesse esse, ut sapiens has demittere possit.
Seneca semet ipsum inperfectum sapientem putavit. Laudo modum vivendi, inquit, haud quo vivo, sed quo scio vivendum esse. Animi motus sicut voluptas, molestia, cupiditas, timor superandi esse. Finis haud est sensibus se privare, sed animi motus superare. Opes parere licere, dum obsequium in eas non exstare. Fatum praedestinatum esse. Homo posse aut fatum accipere aut repudiare. Si sua voluntate accipere, libertate sua uti. Mortem esse secundum naturam. Sibi mortem conciscere non a Seneca exclusum est.
Senecae Sententiae
- 1. Omne peccatum actio est, actio autem omnis voluntaria est tam honesta quam turpis: ergo voluntarium est omne peccatum. Tollite excusationem: nemo peceat invitus.
- 2. Educatio et disciplina mores faciunt, et ad id vivit unusquisqiie, quod didicit. Itaque bona consuetudo excutere debet, quod mala instruxit. Bene loquere, bene facias.
- 3. Nihil interest, quo animo facias, quod fecisse vitiosum est, quia facta cernuntur, animus vero non videtur.
- 4. Nulla (enim) laus est non facere, quod facere non possis.
- 5. Quid est homini inimicissimum? alter homo.
- 6. Libenter feras, quod necesse est: dolor patientia vincitur.
- 7. Specta, quod te numquam paeniteat.
- 8. Non quam multis placeas, sed qualibus stude.
- 9. In hoc (tamen) incumbe, ut libentius audias quam loquaris.
- 10. Multos vitam differentes mors incerta praevenit: (itaque) omnis dies velut ultimus iudicandus est.
- 11. Tristitiam, si potes, ne admiseris, si minus, ne ostenderis.
- 12. Amicos secreto admone, palam lauda.
- 13. Verba rebus, non personis aestimanda sunt.
- 14. Oratorem te puta, si tibi ante omnes, quod oportet, persuaseris.
- 15. Ut licentiosa mancipia animi imperio coerce linguam, ventrem, libidinem.
- 16. Quod tacitum velis esse, nemini dixeris. Si tibi ipsi non imperasti, quomodo ab aliis silentium speras?
- 17. Ridiculum est aliquem odio nocentis innocentiam suam perdere.
- 18. Monstro similis est avaritia senilis. Quid enim stultius est, quam via deficiente viaticum augere?
- 19. Omnes infantes terra nudos excipit: non te pudet sordidius vivere quam nasci?
- 20. Quid dulcius quam habere (amicum), cum quo audeas ut tecum omnia sic loqui?
- 21. Magnarum virium est neglegere laedentem.
- 22. Quid sis interest, non quid habearis.
- 23. Nondum felix es, si non te turba deriserit.
- 24. Si vis beatus esse, cogita hoc primum: Contemne contemni.
- 25. Priusquam promittas, deliberes, et cum promiseris facias.
- 26. Id agas, ut ne quis merito tuo te oderit. Etsi nullos inimicos tibi faciat iniuria, multos facit invidia.
- 27. Solitudinem quaerit, qui vult cum innocentibus vivere.
- 28. Optimus (ergo) animus pulcherrimus dei cultus est.
- 29. Abstinebis alieno sanguine, abstinebis alieno matrimonio.
- 30. Praestabis parentibus pietatem, cognatis indulgentiam, amicis fidem, omnibus aequitatem.
- 31. Devitabis crudelitatem et ministram crudelitatis iram.
- 32. Non vives aliter in foro, aliter in solitudine.
- 33. Nihil potes quod negaturus fuisti; nihil negabis quod petiturus fuisti.
- 34. Pacem cum hominibus habebis, bellum cum vitiis.
- 35. Hoc habet omnis adfectus, ut in quod ipse insanit, in idem etiam ceteros putet furere.
- 36. Maximum in eo vitium est, qui non melioribus vult placere, sed pluribus.
- 37. Si vis omnibus esse notus, prius effice ut neminem noveris.
- 38. Bonum est non laudari, sed esse laudabilem.
- 39. Morieris: stultum est timere, quod vitare non possis.
- 40. Male de te opinantur hominess sed mali. Malis displicere est laudari.
- 41. Male de te loquuntur homines: bene enim loqui nesciunt. Faciunt non quod mereor ego, sed quod solent ipsi.
- 42. Homines de te male loquuntur: si merito, quod loquuntur non molestum est, sed quod non mentiuntur; sin immerito, innocentia mea nunc maxime gaudeo. Apparet enim illos obiecturos vera, si possent.
- 43. Non eris in patria: patria est ubicumque bene est. Illud enim, per quod bene est, non in loco, sed in homine est.
- 44. Nihil magnum est in rebus humanis, nisi animus magna despiciens.
- 45. Quae sunt maximae divitiae? non desiderare divitias.
- 46. Quis plurimum habet? is qui minimum cupit.
- 47. Quid est beneficium dare? deum imitari.
- 48. Honestius est cum iudicaveris amare, quam cum amaveris iudicare.
- 49. Dissensio ab alio incipiat, a te autem reconciliatio.
- 50. Succurre paupertati amicorum, immo succurre cuiusvis.
- 51. Amicos secundae res optime parant, adversae autem certissime probant.
- 52. Peiora sunt tecta odia quam aperta. Itaque te minus loquax inimicus offendit quam tacitus: huius enim ira se denudat, illius quaerit ad nocendum occasionem.
- 53. Mira ratio est, quae non vult praedicari, quod gaudet intellegi.
- 54. Agnosci amat, qui quod agit ostendit.
- 55. Eleemosyna non tam accipientibus prodest quam dantibus;
- 56. (et) spes praemii solacium fit laboris.
- 57. Quae est maxima egestas? avaritia.
- 58. Pecuniae imperare oportet, non servire,
- 59. Nullum magis conscium peccatorum tuorum timueris quam temet ipsum; alios enim potes effugere, te numquam.
- 60. Quis est pauper? Qui sibi (dives) videtur.
- 61. Qui a multis timetur, multos timet.
- 62. lnfelicitatem erige, felicitatem submitte.
- 63. Felicitas infelici innocentia est.
- 64. Nequitia ipsa est poena sui.
- 65. Mala conscientia saepe tuta est, secura numquam.
- 66. Libidinis initia continebis, si exitum cogitaveris.
- 67. Beneficii accepti numquam oportet oblivisci, dati protinus.
- 68. lnhonesta victoria est suos vincere.
- 69. Satis est poenaram potuisse puniri.
- 70. 71. Inimicitias tarde suscipe, moderate exerce, fideliter depone.
- 72. 73. Imago animi sermo est: qualis vita, talis oratio.
- 74. Magna res est vocis et silentii temperamentum.
- 75. Qui aequo animo malis immisectur, malus est.
- 76. Neminem cito laudaveris, neminem cito accusaveris: semper puta te corm diis testimonium dicere.
- 77. Vitium est omnia credere, vitium est nihil credere.
- 78. Utendum est divitiis, non abutendum.
- 78a. Sic vive, ut nec a superioribus contemnaris, nec ab inferioribus timearis.
- 79. Nullum putaveris locum sine teste.
- 80. Excusationem vitiis suis quaerere est omnia deo delegare.
- 80a.Datam vitam quotienscumque dubitaveris, an sit eripienda, **, quoniam data eripi potest, erepta reddi non potest.
- 81. Fortior est qui cupiditatem vincit, quam qui hostem subicit.
- 82. Est difficillimum se ipsum vincere.
- 83. Inique irascitur, qui suis irascitur sine dolore.
- 84. Amare sic incipe, tamquam non liceat tibi desinere.
- 85. Magnarum rerum etiamsi successus non adfuerit, honestus est ipse conatus.
- 86. Nobilitas animi generositas sensus.
- 87. Nobilitas hominis generosus animus.
- 88. Honestior est, qui senectutem ad otium retulit, quam qui in senectutem venit et tunc incipiat laborare.
- 89. Turpe spectaculuin praebet aeger animus.
- 90. Numquam tristis facies sit tibi in commodo alterius.
- 91. Homo sum: quomodo devitabo secundarum rerum invidiam?
- 92. Si felicitatem iactaveris, multis dives eris.
- 93. Quomodo optime potentiam tuebor? impotentia occasionis.
- 94. Locum tenet proxiinum innocentiae confessio: ubi confessio, ibi remissio.
- 95. 96. Severitas in vitio est, quia proximus iniustitiae locus severitas.
- 97. Bonus iudex est, qui potest dispensare non tam quid damnandum sit, sed quatenus.
- 98. Quietissimam vitam agerent homines in terris, si duo haec verba e natura rerum tollerentur: meum et tuum.
- 99. Qui paupertatem timet, quam timidus est!
- 100. Vires tuas amici tui magis sentiant beneficiis quam iniuriis.
- 101. Pecunia non satiat avaritiam, sed irritat, et ideo semper indiget.
- 102. Pecunia si tibi est, eius usura moribus.
- 103. Mihi crede: non potes esse dives et felix.
- 104. Auribus frequentius quam lingua utere.
- 105. Quidquid dicturus es, antequam aliis, tibi dicito.
- 106. Nihil interest inter iratum et insanum nisi unus dies: alter semper insanit, alter dum irascitur.
- 107. Facillime bonis frueris, si ea vitaveris quae vituperaveris.
- 108. Cum alios timueris, tum te ipsum maxime verere: nam sine aliis saepe esse potes, sine te numquam.
- 109. Si bene te instruxeris, pudeat te deteriora facere.
- 110. Quod persuaseris, erit diuturnum; quod coegeris, erit in occasione.
- 111. Alteri semper ignoscito, tibi ipsi numquam.
- 112. Tantum ad virtutem adicies, quantum ex voluptate abstraxeris.
- 113. Stultum est somno delectari et mortem horrere, cum somnus adsiduus sit mortis imitatio.
- 114. Bonis nocet qui malis parcit.
- 114a. Si fatum est, quid times, quod certum est?
- 115. Multi cum aliis maledicunt, sibi ipsi convicium faciunt.
- 116. Nihil turpius est quam quod obicitur in obiciente cognosci.
- 117. Ut licentiosa mancipia animi imperio rege linguam ventrem libidinem: quae opprimere si non potes, paululum remitte.
- 118. Saepe ea, quae sanari ratione non poterant, sanata sunt tempore.
- 119. Qui propter amorem pecuniae et libidinum moritur, ostendit se numquam sui causa vixisse.
- 119a. Dignus tibi sit, coram quo peceare pudeat te.
- 119b. Adoleseens si te feminis adornaveris, iniuriam facere cogitas, si viris adornaveris, accipere.
- 119c. Non est quod insolenter felicitatem fatearis, quod non fuisset tibi insperatum.
- 120. Turpia ne dixeris; paulatim enim pudor rerum per verba dediscitur.
- 121. Sic habita, ut potius laudetur dominus quam domus.
- 122. Consuetudinaria res est innocentia: invita ab eo recedit, cum quo diu fuit.
- 123. Non damnatio, sed causa hominem turpem facit.
- 124. Merito enim damnati poena est damnatio, inmerito damnati calamitas.
- 125. Si aliquid cogitaveris, cito apparebit conversantibus.
- 126. Videri vis ab hominibus an non? Numquam bonae honestatis longa simulatio est.
- 127. Quod de alienis mentibus tractas, ex tua indices.
- 128. Multi sint obligandi, pauci sunt offendendi: nam memoria beneficiorum fragilis est, iniuriarum tenax.
- 129. Obiurgationi semper aliquid blandi admisce: facilius enim penetrant verba quae molli vadunt via quam quae aspera: nemo enim se mutat, qui mutari se desperet.
- 130. Quotiens scribis aliquid quod editurus es, scito morum tuorum te hominibus chirographum dare.
- 131. Qui in servos irascitur et crudelis est, satis ostendit potestatem adversus alios sibi defuisse, non voluntatem.
- 132. Qui nescit tacere, nescit et loqui.
- 132a. Non quidquid inprobi audire meruerint, id probi debent dicere.
- 132b. Longaevitas bonis optabilis est.
- 133. Bonus fruitur bona conscientia.
- 134. A malis hominibus tutissimum est cito effugere.
- 135. Nulla pusilla domus, quae amicos multos capit.
- 136. Facilius est pauperi contemptum effugere quam diviti invidiam.
- 137. Scire uti felicitate maxima felicitas est.
- 138. Arcum intentio frangit, animum remissio.
- 139. Numquam scelus scelere vindicandum est.
- 140. Bonus est vir, qui eo produxit affectu animum, ut non tantum non velit peccare, sed non possit.
- 140a. Satius est liberis superstitem esse quam libertati.
- 141. Regnantibus multo peius est periculum quam his, qui iudicantur: hi enim singulos timent, illi universos.
- 142. Numquid fortis fortem se gloriabitur, quem corporis aegritudo efficit infirmum? Numquid dives (in) opibus suis gloriabitur, cuius spem fur vel tyrannus abrupit? Numquid nobilitas gloriabitur effecta, nonnumquam indignis et miserabilibus serviens?
- 143. Diabolus aliquando se gloriabatur interfectorem esse tuae misericordiae, nunc ingemiscit socios tuae beatitudinis.