Placita Stoicorum
Stoicismus (ex verbo Graeco Στοά, 'porticus') est schola philosophica quae a Zenone Cyprio circa 300 a.C.n. condita est. Schola hoc nomen recepit quod magistri primum Athenis in agora intra porticus docebant.
Doctrina
Paulatim per annos Stoici praecepta mutata sunt; discernendae sunt stoa antiqua, media, nova. Nihilominus aliqua praecepta integra sunt; haec possumus elementa doctrinae appellare.
Omnia quae sunt igne orta sunt. Ille ignis etiam aether appellatus est. Omnes materiae per logon aspiratae sunt: in universo igitur toto ratione divina reperiri potest, omnium rerum hominumque causa est providentia, quae origo iuris naturalis qualitatis Cosmopolitanismi est. Hominis est partem omnium esse atque animo rationeque summum bonum, quo ad beatam vitam pervenire potest, petere. Ut summum bonum sequaris, animum sedare debes. Quo facto, ataraxia, apathia, autarcia accipiuntur, quibuscum beate vivere potest. Communitas hominum est maximi momenti. Nisi forte omnes una opus faciant, nemo vitam beatam adipiscetur; propter hanc cogitationem apud Romanos stoa quasi schola rei publicae erat.
Stoici praeclari
Tempus | Nomen | quando vivit |
---|---|---|
Stoa antiqua | Zeno Citieus | 333–264 a.C.n. |
Cleanthes | 331–232/1 a.C.n. | |
Aristo Chius | tertio saeculo a.C.n. | |
Chrysippus Soleus | 276–204 a.C.n. | |
Zeno Tarsensis | ||
Diogenes Babylonius | 240–150 a.C.n. | |
Antipater Tarsensis | ?–137 a.C.n. | |
Stoa media | Panaetius Rhodius | 180–ca. 110 a.C.n. |
Posidonius Apameus | 135–51 a.C.n. | |
Stoa nova | Lucius Annaeus Seneca | 1–65 |
Gaius Musonius Rufus | 30–80 | |
Epictetus | 50–ca. 138 | |
Marcus Aurelius | 121–180 |
Vide etiam
Nexus externi
- "Stoicism" a Dirk Baltzly (Anglice)
- "Stoic Philosophy of Mind" a Scott Rubarth (Anglice)
- "Stoic Ethics" a William O. Stephens (Anglice)
- Collectio nexuum de Stoicismo (Anglice)