Jump to content

Amphitruo (Plautus)

E Vicipaedia
Vide etiam paginam fere homonymam: Amphitruo.

Amphitruo comoedia est quam Plautus saeculo III a.C.n. exeunte vel II ineunte scripsit. Maior pars quarti actus deest, ita tamen ut lectio fabulae hac lacuna non multum corrumpatur. Ecce eius argumentum e mythologia sumptum :

Iuppiter Alcumenam, uxorem Amphitruonis, ducis Thebani victoris, amat. Se simili marito facto, ille deus cum Mercurio, qui se et ipse similem servo Sosiae reddidit, apud Alcmenam considit. Cum verus Sosia, qui nuntium victoriae affert, tandem domum domini sui intrare parat, Mercurius eum comprehendit et, quanquam improbe ejus vultum et nomen furatus est, miserum servum verberat quod clamare pergit se verum Sosiam esse. Cum ipse Amphitruo a bello redit, quattuor personae, id est Iuppiter, Mercurius, Sosia, Amphitruo simul adsunt in scaena atque confusio e similitudinibus orta magnam vim comicam gignit, donec dii qui vere sint divulgant.

An prima tragicomoedia fuerit ?

Primum in historia litterarum vocabulum tragicomoedia in prologo huius fabulae occurrit : nam postquam Mercurius tragoediam nuntiavit, frontem contrahentem populum sese videre simulat ac mutaturum sic promisit :

"Faciam ut commixta sit tragicomoedia" (versus 59).

Etenim mos non erat heroes ac deos in comoediam inducere. Ut scripsit postea Beaumarchais omne theatrum semper constitit in civibus ridiculis (=comoedia) et regibus miseris (=tragoedia). Itaque sic pergit Mercurius :

Nam me perpetuo facere ut sit comoedia
Reges quo veniant et di, non par arbitror.

Nihilominus iudicio modernorum de mera comoedia agitur : recognovimus enim triadem comicam (cum caedes non fit!) -amantem, maritum, uxorem- bene notam et persona scurrilis Sosia additus est, quem ipse Mercurius imitatur. Sed Iuppiter et personae mythologicae scurriles non sunt, qua de causa Plautus ita iocatus est in prologo.

Vide etiam

Nexus externi

  • Textus apud The Latin Library
  • Versio (Anglice)
  • Versio (Theodisce)