Quantum redactiones paginae "55 a.C.n." differant
Appearance
Content deleted Content added
m bot addit: vo:55 b.K. |
m bot addit: lt:55 m. pr. m. e. |
||
Linea 41: | Linea 41: | ||
[[ksh:Joohr 55 füür Krėßtůß]] |
[[ksh:Joohr 55 füür Krėßtůß]] |
||
[[lb:-55]] |
[[lb:-55]] |
||
[[lt:55 m. pr. m. e.]] |
|||
[[mk:55 п.н.е.]] |
[[mk:55 п.н.е.]] |
||
[[mr:इ.स.पू. ५५]] |
[[mr:इ.स.पू. ५५]] |
Emendatio ex 21:56, 24 Ianuarii 2009
Annus 55 a.C.n. e serie paginarum brevium de annis.
Millennia: | millennium 2 a.C.n. · millennium 1 a.C.n. · millennium 1 |
---|---|
Saecula: | saeculum 2 a.C.n. · saeculum 1 a.C.n. · saeculum 1 |
Anni: | (61 a.C.n.) · 60 a.C.n. · 59 a.C.n. · 58 a.C.n. · 57 a.C.n. · 56 a.C.n. · 55 a.C.n. · 54 a.C.n. · 53 a.C.n. · 52 a.C.n. · 51 a.C.n. · (50 a.C.n.) |
Eventa
- Gnaeus Pompeius Magnus et Marcus Licinius Crassus, cum Caesare primo triumviratu consociati, post magnas contentiones legibus non salvis secundum consulatum inierunt (iam anno 70 a.C.n. consulatum una gesserant) : impedire enim cupiebant ne inimicus eorum Lucius Domitius consul fieret.
- Ita triumviri omnia quae volebant acceperunt : lege Pompeia-Licinia proconsulatus Caesaris in Gallia in quinquennium prorogatus est (Cicero et ipse orationem pro Caesaris imperio habuit), lege autem Trebonia Pompeio Hispania, Crasso Syria provincia item in quinquennium decretae sunt.
- Pompeius primum Romae theatrum lapidibus exstructum dedicavit, magnificentissimis ludis celebratis.
- In Gallia Caesar Tencteros ac Usipetes, qui e Germania venientes Rhenum transierant, vicit. Deinde, primus e ducibus Romanis, Rhenum ipse transgressus est ac per XVIII dies apud Ubios, populi Romani amicos, commoratus est ut Sugambris terrori esset. Eodem anno primus Romanorum partem exercitus in Britanniam tramisit. Navibus autem tempestate vexatis non multum eo anno confecit.
- In Aegypto Aulus Gabinius, proconsul Syriae, Ptolemaeum XII, invito senatu, in regnum restituit.