Quantum redactiones paginae "Deus ex machina" differant
No edit summary |
de "Arte Poetica" ab Aristoteli et Horatio et opera Sophocli |
||
(One intermediate revision by one other user not shown) | |||
Linea 2: | Linea 2: | ||
==De nomine et historia== |
==De nomine et historia== |
||
Locutio „deus ex machina" e lingua Graeca deprompta, qua legitur "ἀπὸ μηχανῆς θεός", et Latine versa vulgo in usu est. Qua locutione primum [[Aristoteles]] in ea parte librorum de [[poetica (Aristoteles)|poeticis]], quae ad nos pervenit, de tragoedia disserens, utitur, cum poetas talibus machinationibus uti nequaquam debere docet, hisce fere verbis<ref>Aristoteles, ''[[ |
Locutio „deus ex machina" e lingua Graeca deprompta, qua legitur "ἀπὸ μηχανῆς θεός", et Latine versa vulgo in usu est. Qua locutione primum [[Aristoteles]] in ea parte librorum de [[De arte poetica (Aristoteles)|poeticis]], quae ad nos pervenit, de tragoedia disserens, utitur, cum poetas talibus machinationibus uti nequaquam debere docet, hisce fere verbis<ref>Aristoteles, ''[[De arte poetica (Aristoteles)|Poetica]]''1454ab</ref>: Φανερὸν οὖν, ὅτι καὶ τὰς λύσεις τῶν μύθων ἐξ αὐτοῦ δεῖ τοῦ μύθου συμβαίνειν, [1454b] καὶ μὴ ὥσπερ ἐν τῇ Μηδείᾳ ἀπὸ μηχανῆς [...]. Ἀλλὰ μηχανῇ χρηστέον ἐπὶ τὰ ἔξω τοῦ δράματος, ἢ ὅσα πρὸ τοῦ γέγονεν ἃ οὐχ οἷόν τε ἄνθρωπον εἰδέναι, ἢ ὅσα ὕστερον, ἃ [5] δεῖται προαγορεύσεως καὶ ἀγγελίας· ἅπαντα γὰρ ἀποδίδομεν τοῖς θεοῖς ὁρᾶν. (Latine: 'Ita probatur etiam in fabulis solutiones nodorum ab ipsa fabula accidere [1454b] neque ut in ''Medea'' <small>(sc. Euripidis)</small> ex machina [...]. Machinà autem utendum est ad res extra dramatis actionem vel ante eam actas, quas homines scire nequeunt, vel post, quae praenuntiationem et adnuntiationem postulant. Omnia enim videre dis tribuimus'.) |
||
Eiusmodi deliberationibus Aristoteli persuasum erat [[Sophocles|Sophoclis]] [[ |
Eiusmodi deliberationibus Aristoteli persuasum erat [[Sophocles|Sophoclis]] [[Oedipus rex|Oedipum tyrannum]] tragoediae perfectae exemplar esse: huius dramatis actionem, ut evocata sit rebus supranaturalibus, sc. oraculo Delphico, id est [[Apollo|Apollinis]], et [[aenigma]]te [[Sphinx|Sphingis]] - quibus rebus ablatis iam nihil est, quo fabula evolvatur -, ita tamen in scaena agi omissis omnibus rebus, quae extra actionem dramatis sint, et perfici tantum a personis fabulam suis consiliis agentibus rationaliterque finem dispicientibus. |
||
Rationem mediam inter ''omni'' et ''nullo modo'' deum ex machina produci decere, invenimus apud [[Horatius|Horatium]] in sua arte poetica. Ibi enim declarat, qua condicione numen aliquod ad fabulam pertricosam solvendam inducere poetis liceat: „ ... nec deus intersit, nisi dignus vindice nodus / inciderit." <ref>Horatius, ''Ars poetica'' 191 s.</ref>. |
Rationem mediam inter ''omni'' et ''nullo modo'' deum ex machina produci decere, invenimus apud [[Horatius|Horatium]] in sua arte poetica. Ibi enim declarat, qua condicione numen aliquod ad fabulam pertricosam solvendam inducere poetis liceat: „ ... nec deus intersit, nisi dignus vindice nodus / inciderit." <ref>Horatius, ''[[Ars poëtica (Horatius)|Ars poetica]]'' 191 s.</ref>. |
||
Etiamnunc personae - non solum dei nec solum e machina theatrali - in scaenam introducuntur, ut, necopinati circumstantibus, [[crisis|crisin]] vel [[discrimen]] aliquod rerum ad eventum prosperum perducant. Nostris autem temporibus de deo ex machina dicitur etiam ad personam indicandam, quae interventione sua exitum rerum quarumlibet exoptatum adduxerit. |
Etiamnunc personae - non solum dei nec solum e machina theatrali - in scaenam introducuntur, ut, necopinati circumstantibus, [[crisis|crisin]] vel [[discrimen]] aliquod rerum ad eventum prosperum perducant. Nostris autem temporibus de deo ex machina dicitur etiam ad personam indicandam, quae interventione sua exitum rerum quarumlibet exoptatum adduxerit. |
Redactio novissime (die 5 Decembris 2023, hora 19:31) facta
Deus ex machina est locutio Latina ad actionem dramatum antiquorum pertinens. Machina in ea locutione est apparatus, per quem persona, plerumque deum vel deam repraesentans, systemate quodam funium desuper demissus vel elevatus in scaenam descendere vel ab ea devolare videbatur; sola eius apparitione nodus tragicus solvi potuit.
De nomine et historia
[recensere | fontem recensere]Locutio „deus ex machina" e lingua Graeca deprompta, qua legitur "ἀπὸ μηχανῆς θεός", et Latine versa vulgo in usu est. Qua locutione primum Aristoteles in ea parte librorum de poeticis, quae ad nos pervenit, de tragoedia disserens, utitur, cum poetas talibus machinationibus uti nequaquam debere docet, hisce fere verbis[1]: Φανερὸν οὖν, ὅτι καὶ τὰς λύσεις τῶν μύθων ἐξ αὐτοῦ δεῖ τοῦ μύθου συμβαίνειν, [1454b] καὶ μὴ ὥσπερ ἐν τῇ Μηδείᾳ ἀπὸ μηχανῆς [...]. Ἀλλὰ μηχανῇ χρηστέον ἐπὶ τὰ ἔξω τοῦ δράματος, ἢ ὅσα πρὸ τοῦ γέγονεν ἃ οὐχ οἷόν τε ἄνθρωπον εἰδέναι, ἢ ὅσα ὕστερον, ἃ [5] δεῖται προαγορεύσεως καὶ ἀγγελίας· ἅπαντα γὰρ ἀποδίδομεν τοῖς θεοῖς ὁρᾶν. (Latine: 'Ita probatur etiam in fabulis solutiones nodorum ab ipsa fabula accidere [1454b] neque ut in Medea (sc. Euripidis) ex machina [...]. Machinà autem utendum est ad res extra dramatis actionem vel ante eam actas, quas homines scire nequeunt, vel post, quae praenuntiationem et adnuntiationem postulant. Omnia enim videre dis tribuimus'.)
Eiusmodi deliberationibus Aristoteli persuasum erat Sophoclis Oedipum tyrannum tragoediae perfectae exemplar esse: huius dramatis actionem, ut evocata sit rebus supranaturalibus, sc. oraculo Delphico, id est Apollinis, et aenigmate Sphingis - quibus rebus ablatis iam nihil est, quo fabula evolvatur -, ita tamen in scaena agi omissis omnibus rebus, quae extra actionem dramatis sint, et perfici tantum a personis fabulam suis consiliis agentibus rationaliterque finem dispicientibus.
Rationem mediam inter omni et nullo modo deum ex machina produci decere, invenimus apud Horatium in sua arte poetica. Ibi enim declarat, qua condicione numen aliquod ad fabulam pertricosam solvendam inducere poetis liceat: „ ... nec deus intersit, nisi dignus vindice nodus / inciderit." [2].
Etiamnunc personae - non solum dei nec solum e machina theatrali - in scaenam introducuntur, ut, necopinati circumstantibus, crisin vel discrimen aliquod rerum ad eventum prosperum perducant. Nostris autem temporibus de deo ex machina dicitur etiam ad personam indicandam, quae interventione sua exitum rerum quarumlibet exoptatum adduxerit.
Exempla dei ex machina
[recensere | fontem recensere]- Aeschylus, Athena in dramate Eumenides
- John Gay in Beggar's Opera
- Bertoldus Brecht, equitans regis nuntius in Die Dreigroschenoper"
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Aristoteles, Poetica1454ab
- ↑ Horatius, Ars poetica 191 s.