Sepulturae in seriebus
Sepulturae in seriebus[1] (Theodisce Reihengräber) est modus mortuorum sepultorum, aetate Medii Aevii Prisci proprium.
De sepulturis et campis sepulturarum
recensereHae series saepe creverunt circum sepulturam singulam, conditorem. Ita, sepulturae fossae sunt in seriebus parallelis. Sepultura prima (vel conditor) solet opulentissima esse, et cum nova sepultura opulentior fossa est, nova sepultura creata est nova res.
Necropolis camporum sepulturarum (Theodisce Reihengräberfelder) adsunt in Gallia, Ripis Rhenanis, Hispania, et Pannonia. In campis sepulturae circum primam conditoris trustum sunt. Conditor fortasse erat opulentus et honorem suis dedit, quod is permisit trustes circum sepulturam suam fossi esse. Hoc modus sepultandi non est indicium originis sepultorum sed demonstratio modi socialis: vir clarus regionis cum comitatu? trustum.
Primi campi harum sepulturarum orti sunt in Gallia Septentrionale saeculo tertio vel quarto. Insunt in fossis armae a Romanis facta sicut franciscae, quae non sunt Romanae. Ergo, archaeologi putant sepulturas militum Germanicorum foederatorum esse, quod cives armas nullas habebant. Tunc cum aevo migrationum hoc modus sepultandi per Europam crevit.
De ritu funerum
recensereSepulturae in seriebus non sunt modus sepultandi Christianus nec paganus, quod tantum Christiani Romani vel Germanici tantum Germani pagani in hoc modo sepulti sunt.
Sepulturae inter gentes Germanicas
recensereFranci
recensereCum Franci sicut foederati Imperium Romanum incolaverunt, sepulturas in seriebus utabantur. Primo tempore, Franci ritu pagano suos sepelevirunt,? id est cum adolultis equis. Nihilominus mox ritum Christianum acceperunt. Exempla locorum archaeologicorum sepulturarum Francorum sunt Hordain, Biron, Gelduba (Krefeld-Gellep) et Vermand. Franci suos cum multa donaria sepeliverunt: armas, finglinas, fibulas, et caetera.
Visigothi
recensereMos Gothorum sepelandi erat crematio, sed post conversionem eius in Christianam fidem, suos Gothi sepelevirunt. Atqui Gothi sepulturas in seriebus acceperunt solum cum Hispaniam incolaverunt (post 507). Visigothorum series in campis dispersa sunt circiter ecclesias. Visigothi sine donaria suos sepeliverunt (modo Francorum, Alamannorum et alium gentium Germanorum), praeter vestimenta et fibulas sed nonnullas franciscas, spathas, et scramsaxos habemus hodie. Sepulcra Visigothica anthropomorphae sunt, et ex petris fossa sunt. Exemplum archaeologicum est locus El Carpio de Tajo (saeculorum sexti et septimi).
Saxones
recensereSepulturae in seriebus praecipuae Saxonibus non erant, sed ob causam Francorum sepulturas in seriebus invenientur saeculo quinto. Est in Lankhills circa Vintoniam. Tunc saeculo septimo Saxones hunc ritum desererunt et modum Scandiae (sepulturae cum navibus) acceperunt.
Nexus interni
Notae
recensereBibliographia
recensere- Halsall, G. 1995. Early Medieval Cemeteries; an Introduction to Burial Practice in the Post-Roman West.
- James, E. 1979. Cemeteries and the problem of Frankish settlement in Gaul. In Names, Words and Graves, ed. P. H. Sawyer.
- Malcolm, T. 1992. The Early Germans.
- Steuer, H. 1989. Archaeology and history: Proposals on the social structure of the Merovingian Kingdom. In The Birth of Europe, ed. K. Randsborg.