Monophysitismus
Monophysitismus (e verbis Graecis μόνος 'unicus' et φύσις 'natura') est doctrina Christologica, quae Christum perfecte divinum esse et tantum unicam divinam naturam habere affirmat. Contra Concilium Chalcedonense (451) duas naturas in Christo esse docet, divinam humanamque, et eas simul incofusas et inseparatas.
Ecclesiae, quae doctrinam Concilii Chalcedonensis refutant, se "Monophysitas" appellari nolunt, quia vox non ante saeculum septimum orta plerumque ab hostibus sensu maligno adhibita sit, ipsae "Miaphysitas" sive "Miaphysitismum" anteferentes. Radix Graeca mia potius unitatem quam singularitatem enuntiat et ideo melius doctrinam divinum ac humanum in Christo unam naturam formare significat. Sua ipsorum sententia Monophysitae (sive Miaphysitae) doctrinam duarum naturarum Christi non ex toto refutant et Iesum Christum deum et hominem fuisse credunt, ponunt autem duas naturas Christi confusas esse divina praevalente.
Historia
recensereMonophysitismus saeculo quinto in Aegypto natus se Nestorianismo opponebat etiam simultate aemulationeque patriarchatuum Alexandrini ac Antiocheni instigatus. Christologia Alexandrina, cum anno 449 vicisset, tamen anno 451 a Concilio Chalcedonensi anathemizatus est, quod schisma inter ecclesias gentilicias monophysiticas et ecclesiam imperialem provocavit. Praeter Aegyptum Monophysitismus etiam in Syria diffundebatur. Leo Magnus papa canones Chalcedonenses plane secutus est (tantum aequalitatem ecclesiarum Romanae et Constantinopolitanae a concilio statutam reiciens).
Decennio 480-490 imperatores Imperii Romani Orientalis compromissum imptetrare studebant litteras nomine Henotikon proponendo, in quibus res inter "Orthodoxos" et "Monophysitas" controversae necnon canones Concilii Chalcedonensis silentio dissimulatae sunt; hic conatus ad irritum redactus non modo unitatem non attulit, sed etiam causa schismatis triginta annorum facta est (vide: Schisma Acacianum; usque ad annum 519). Etiam in Concilio Constantinopolitano Secundo anni 553 res inter factiones controversae non convenerunt.
- Saeculo septimo: Monotheletismus
- Imperium Romanum contra Sassanidas et Arabes certans debilitatum est
- Saeculo vicesimo: Disputationes theologicae ad consensum inter ecclesias quaerendum
Ecclesiae "monophysiticae" hodiernae
recensereEcclesiae, quae in occidente "monophysiticae" dicuntur et inter se in communione ecclesiastica sunt:
Nexus externus
recensereNotae
recensere
Haec stipula ad theologiam Christianam spectat. Amplifica, si potes! |