Mare Sinense Orientale
Mare Sinense Orientale (Mandarinice Donghai) est mare marginale Oceani Pacifici, ad orientem Sinarum situm, cui est area superficialis 1 249 000 chiliometrorum quadratorum (750 000 milium quadratorum). Altitudo maxima est circa 3000 metrorum. .
Geographia
recensereMare Sinense Orientale ad orientem ab insulis Kyushu et Ryukyu Iaponiae, ad meridiem a Taivania, et ad occidentem a Sina continentali et continente Asiano finitur. Cum Mari Sinense Australi a freto Formosano, et cum mari Iaponico a freto Coreano conectitur; ad septentriones ad Mare Flavum apertum est.
Flumen Caeruleum in mare Sinense Orientale se effundit.
Civitates quae ad mare adiacent sunt, modo horologico a septentrionibus perscriptae: Respublica Coreana (Corea Meridiana), Iaponia, Respublica Sinarum (Taivania), et Res Publica Popularis Sinarum.
Mare Sinense Orientale in astronomia
recensereMare Sinense Orientale fortasse a stella Eta Serpentis in asterismo Muro Laevo exprimitur (vide Constellatio Sinica).[1]
Nexus interni
Notae
recensere- ↑ AEEA (Activities of Exhibition and Education in Astronomy) 天文教育資訊網 23 Iunii 2006, apud aeea,nmns.edu.tw.
Bibliographia
recensere- Curtin, J. Sean. 2005. "Stakes rise in Japan, China gas dispute," Asia Times Online, 19 Octobris 2005.
- Peterson, Alexander M. 2009. Sino-Japanese Cooperation in the East China Sea: A Lasting Arrangement? Cornell International Law Journal 42: 441.
- Takahashi, Kosuke. 2004. "Gas and oil rivalry in the East China Sea," Asia Times Online, 27 Iulii 2004.
Nexus externi
recensere- "Chinese Suyan Rock community," apud www.suyanrock.com
- "Oil and gas in troubled waters. The Economist, 8 Octobris 2005.
- Chinese submarine enters Japanese waters. Wikinews, 18 Novembris 2004.