Flumen Sancti Francisci
Flumen Sancti Francisci[1] (Portugallice Rio São Francisco) est flumen in Brasilia, 2914 metra longum,[2] longissimum flumen quod omnino in terra Brasiliana fluit, et quartum a maximo in America Australi atque in Brasilia, post flumina Amazonum, Paranam, et Materiam.
Longitudo | 2863 chm |
---|---|
Altitudo fontis | 1200 m |
Decursus aquae | 2 943 m³/s |
Area systematis | 641 000 chm² |
Fons | Montes Canastra |
Ostium | Oceanus Atlanticus |
Regio | civitates Minarum Generalium, Bahiensis, Pernambucensis, Alagoasensis et Seregippensis Brasiliae |
Fluxus
recensereOritur amnis in Canastra, iugo montium in media occidentalique civitatis Minarum Generalium parte et ad boreorientem fluit. Civitatem Bahiensem transit, in civitate Pernambucensi iuxta Cabrobó urbem ad austrorientem vertit et per confinium civitatum Alagoasensis et Seregippensis in Oceanum Atlanticum se effundit.
Etymologia
recensereA Sancto Francisco Assisiensi appellatur.
Notae
recensere- ↑ "In deserto trans flumen Sancti Francisci prov. Minarum gener. Brasiliae", — Augustini Pyrami de Candolle Prodromus systematis naturalis regni vegetabilis, pars V, Parisiis 1836, (p. 43 apud Google Books).
- ↑ De flumine, Encyclopaedia Britannica.
Nexus externi
recensereSitus geographici et historici: Locus: 10°30′15″S 36°23′40″W, 20°3′47″S 46°26′52″W • OpenStreetMap • GeoNames • Store norske Lexikon • Большая российская энциклопедия |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Flumen Sancti Francisci spectant. |
- Main Brazilian Hydrographic Basins. Tabula geographica et brevis descriptio.
- Descriptio fluminis. Ordo Civitatum Americanarum.
- Course of the São Francisco River and the Navigation Along It from São Paulo to the Pitangui Mines. Tabula geographica (1700).