Cornu Africae
Cornu Africae (Aethiopice የአፍሪካ ቀንድ; Somalice Geeska Afrika; Arabice القرن الأفريقي; Italice Corno d'Africa), etiam Paeninsula Somaliensis appellatum, est extrema Africae Orientalis pars,[1] quae in civitatibus Aethiopia, Dzibuto, Erythraea, et Somalia consistit. Haec regio est maxime orientalis Africae pars, quae meridianam Maris Rubri partem et Sinum Madocensem ab Arabia separat.
Oecologia
recensereCornu Africae est punctum calidum biodiversitatis secundum Conservationem Internationalem et una ex duabus omnino aridis regionibus. Tamen Cornu Africae expilationem pastionibus patitur, quamobrem solum 5 centesimae primorum biotoporum manent. Dumeto xerophilo Dioscoridis aliae graves minae urbanizatio sunt.
Ordo Mundi Naturae Tuendae[2] et Societas Geographica Nationalis duas oecoregiones inter Globales 200 (Anglice Global 200) in Cornu Africae definiverunt, quae Terrae Superiores Aethiopicae et savannae acaciarum Afroceraticae? sunt.
Nexus interni
Notae
recensere- ↑ Robert Stock, Africa South of the Sahara: Second Edition: A Geographical Interpretation (Guilford Press, 2004), 26.
- ↑ Nuntii Latini YLE.
Nexus externi
recensere- Biodiversitatis puncta calida in Cornu Africae (Anglice)
- Afrocerticae acaciarum savannae (Aerarium Mundanum Naturae) (Anglice)
- Globales 200; numero 86 : Afrocerticae acaciarum savannae (Societas Geographica Nationalis) (Anglice)
- Oecoregio AT0715 : Dumeta acaciarum et commiphorarum Somalica (Aerarium Mundanum Naturae) (Anglice)
- Dumeta acaciarum et commiphorarum Somalica (Societas Geographica Nationalis) (Anglice)