Boeri
Boeri[1] (in lingua Batava Capitensi boere, scilicet 'rustici, agricolae') sunt gens Africae Australis, lingua Batava Capitensi loquentes (sed non omnes quibus haec lingua natalis est, Boeri sunt).
Coloni Batavi primi in regionem Civitatis Capitis iam a Societate Indiae Orientalis Batava missi sunt. Boeri non omnes originem Batavam habent; et Hugenoti aliqui Francogalli, et Germani in communitatem Boerorum inclusi sunt. Ad rem agrariam libere gerendam Boeri saepe a litoribus ubi administratio Batava et postea Anglica praevalebat, in regiones Africae interiores fugerunt, ubi et civitates suas constituerunt. Res publicae Boerorum circa viginti locis diversis creatae notae sunt, quarum maiores et notiores Civitas Libera Aurantiae et Transvaalia fuerunt.
Notae
recensereNexus interni
recensereNexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Boeros spectant. |
Vicicitatio habet citationes quae ad Boeros spectant. |