Aristaenetus (consul)
(Redirectum de Aristaenetus)
Aristaenetus (natus circa annum 365 Antiochiae, mortuus post annum 404) vir publicus Romanus erat.
Familia
recensereAvus eius Thalassius praefectus praetorio per Orientem erat, pater Bassianus, mater Prisca nominabatur.
Iuventus
recensereAristaenetus discipulus Libanii oratoris atque paganus fuit. Libanius duas epistulas eo misit[1].
Cursus honorum
recensereAristaenetus sectator Flavii Rufini erat. Anno 392 Praefectus urbi Constantinopoli factus est. Anno 404 una cum Imp. Caesare Flavio Honorio Augusto VI consulatum gessit.
Notae
recensere- ↑ cf. Libanius, Autobiography and selected letters, ed. et trad. F. Norman, Oxford 1992, ep. 184 et 189
Antecessores: Imp. Caesar Flavius Theodosius Augustus et Flavius Rumoridus |
Consul 404 cum Imp. Caesare Flavio Honorio Augusto VI |
Successores: Flavius Anthemius et Flavius Stilicho II |