Sapia[1] Salvani (nata Senae Iuliae anno 1210 circa et mortua Collis anno 1278 circa) fuit nobilis mulier Senensis, quae apparet in Purgatorio, secundus liber Divinae Comoediae, a Dante Alagherio scripto.

Wikidata Sapia Salvani
Res apud Vicidata repertae:
Sapia Salvani: imago
Sapia Salvani: imago
Nativitas: 1210; Sena Iulia
Obitus: 1278; Collis

Insignia heraldica

Sapia Salvani: insigne
Sapia Salvani: insigne

Biographia

 
Sapia cum Provenzano Silvano in tabula a Bernardo Celentano picta.

Sapia Salviani erat uxor Guinibaldi Saracini, dominus castelli Castiglionalto iuxta Montem Regionis, atque matertera Provenzani Silvani.[2] Nepos suus dux factionis Ghibellinorum in Sena Iulia erat, atque illa alios cives invidiabat. Pugnato proelio apud Collem inter Guelphos Florentinos atque copias Senenses, Sapia cladem urbis suae gavisa est. Tamen, Sapia quoque mulier benefica erat, quia anno 1274, quinque annos post mortem mariti, illa xenodochium peregrinorum iuxta Viam Francigenam instituit et Sanctae Mariae dicavit. Probabiliter, secundum memorias, illa in Collem necata est a sicario senense.[3]

In Divina Comoedia

In canto XIII secundi libri Divinae Comoediae, Sapia Danti Alagheri Publio Vergilio Maroneque occurrit, igitur mulier suam historiam poëtae Florentino narrat. In cornicem invidiorum (quae secunda Purgatorii est), sic animae eorum poenas luunt: in vita intuiti cum invidia erant, nunc palpebrae eorum consuuntur cum filum metallicum. Beatus Petrus Pectignanus pro anima sua in Purgatorio oravit.[4]

Notae

  1. Praenomen declinatur Sapia, -ae, (cfr. Dantis Alligherii Divina comoedia hexametris latinis reddita ab abbate dalla Piazza, Vicentino, p. 186).
  2. De nomine latino vide hic.
  3. Biadi, Luigi, Storia della città di Colle, 1865, p. 76.
  4. Purgatorio XIII, v. 125-129.

Bibliographia

  • Carroll, John, Prisoners of Hope: An Exposition of Dante's Purgatorio, Hodder and Stoughton, 1906, p. 196.
  • Santagata, Marco, Le donne di Dante, Il Mulino, 2021.
  • Singleton, Charles, Purgatorio: Italian Text, Translation, and Commentary, Princeton University Press, 1991.